Latinitas nondum censa

Foedus de interdictione armorum nuclearium

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Civitates, quae foederi intersunt.
Civitates, quae foedus subscripserunt et (virides pictae), quae eam ratam fecerunt

Foedus de interdictione armorum nuclearium est pactio a Consociatione Nationum die 7 Iulii anni 2017 decreta ad arma nuclearia humanitario belli iure plane abroganda. Foedus a 122 civitatibus per congressum decretum est, una negante (Nederlandia) et una abstinente (Singapura).[1] Socii OTAN praeter Nederlandiam et Iaponiam a congressu aberant.

Foedus praeambulo dolorem hibakusha (victimae bombarum atomicarum Hiroshima et Nagasaki signans) et respectum iuris internationalis de iuribus humanis et iuris humanitarii proclamat. Foedus ad subscriptiones iit die 20 Septembris 2017 et vigebit nonaginta diebus peraeteritis ab illa die, cum quinquaginta civitates hoc foedus ratum haberent. Hodie mense Augusto anno 2021, 86 civitates hoc subscripserunt et 55 civitates, i.e. Guiana, Thailandia et Civitas Vaticana,[2] deinde Mexicum, Cuba, Palaestina, Venezuela, Palau, Austria, Vietnamia, Costarica, Nicaragua, Uruguaia, Nova Zelandia, Insulae de Cook, Gambia, Samoa, Res publica Sancti Marini, Vanuatu, Salvatoria, Insula Sanctae Luciae, Africa Australis, Panama, Sanctus Vincentius et Granatinae, Bolivia, Kazachstania, Bangladesa, Dominica, Kazachstania, Kiribati, Laotia, Insulae Maldivae, Trinitas et Tabacum, Antiqua et Barbuda, Paraquaria, Namibia, Beliza, Lesothum, Viti, Botsuana, Hibernia, Nigeria, Niue, Sanctus Christophorus et Nives, Melita, Malaesia, Tuvalu, Iamaica, Nauru, Honduria, Beninum et Cambosia, Insulae Comorianae, Philippinae et Insulae Seisellenses.[3] hanc ratam habent. Ratificatione Honduriae tandem die 24 Octobris peracta, foedus vigeret a die 22 Ianuarii 2021.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]