Foederatio Internationalis Una Voce

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
FIUV 300x300px 72dpi.gif

Foederatio Internationalis Una Voce, siglo F.I.U.V. aut FIUV, vel plerumque Una Voce, nomine abstracto e praefatione Missae, consortium internationale e coetibus laicis catholicis constitutum Missae Tridentinae, eidem nuncupatae formae extraordinariae ritus Romani, iuxta litteras apostolicas Benedicti Papae emeriti XVI vocabulis Summorum Pontificum inchoatas die 7 mensis iulii A.D. 2007 motu proprio suo datas, addictis, fundata est Lutetiae Parisiorum die 19 mensis decembris A.D. 1964 Georgio Cerbelaud–Salagnac ad promovendam Missam Tridentinam iuxta Missale Romanum 1962 ante Concilium Oecumenicum Vaticanum II evulgatum. Arguitur quod dum illud Concilium introduxit liturgias linguis vulgaribus celebratas, non vetuit Missam latina lingua celebratam, et hae Missae huiusmodi celebratae dominicis infraque hebdomadam manere debet et conservare. Ad aedificandum etiam cantum gregorianum operatur, musicam sacram quoque et artem. Impar aliis coetibus catholicis traditionalistis, manet fidelis papae in Ecclesia Catholica Romana, aitque utraque Missa, alia Tridentina, alia vernacula, debet exstare sini simul. Inter membra eius prima prominentiaque fuerunt musicographi Mauritius Duruflé et Oliverius Messiaen.

Concilium FIUV A.D. 2015 usque ad 2017 constituuntur :

  • Praeses honoris causa : Comes Nereus Capponius
  • Praeses honoris causa : Iacobus Dhaussy
  • Praeses honoris causa : Sua Excellentia, Dr. Helimutus Ruckriegel
  • Praeses : Philippus Alanís Suárez (Una Voce Mexico)
  • Propraeses : Patricius Banken (Una Voce Gallia)
  • Secretarius : Ioannes Emmanuel Rodríguez González-Cordero (Una Voce Hispalis)
  • Quaestor : Monica Rheinschmitt (Pro Missa Tridentina Germania)
  • Symbulus : Alanus Cassagnau (Una Voce Gallia)
  • Symbulus : Albertus Eduardus Doskey (Una Voce Cuba)
  • Symbulus : Eduardus Columbus (Una Voce Portus Dives)
  • Symbulus : Fabius Marinus (Una Voce Italia)
  • Symbulus : Haiimaeus Kato (Una Voce Iaponia)
  • Symbulus : Ioannes von Behr (Una Voce Germania)
  • Symbulus : Dr. Iosephus Shaw (Societas pro Missa Latina de Anglia et Cambria)
  • Symbulus : Martinus Gola (Una Voce Polonia)
  • Symbulus : Helgus Michaël Martynov (Una Voce Ruthenia)
  • Symbulus : Otho de Medeiro Alves (Una Voce Christogenopolis de Brasilia)
  • Symbulus : Rudulphus Vargas Rubio (Roma Aeterna Hispania)