Florentia Griffith-Joyner

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Griffith-Joyner anno 1988.

Florentia (vulgo Delorez Florence) Griffith-Joyner (nata Angelopoli Californiae 21 Decembris 1959, mortua Mission Viejo Californiae 21 Septembris 1998) fuit athleta Americana, mulier celerrima orbis terrarum nuncupata[1], quae cursibus 100 et 200 et 400 metrorum certavit.

Praesertim anno 1988 excelluit, cum in Olympiis aestivis 1988 Seuli habitis nomismata aurea et 100 et 200 metrorum cursuum pervicit atque cursūs alterni 4 x 100 metrorum aureum nomisma cum sociabus Civitatibus Foederatis reportavit. Etiam in cursu alterno 4 x 400 metrorum in turma Americana nomisma argenteum patriae vicit. Haec res memoriā digna est, quia haud saepe, ut idem athleta in certaminibus et cursūs 100 et 200 et 400 metrorum currat, evenit.

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]