Flavius Volusianus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Flavius Volusianus (natus saeculo 5, mortuus die 3 Aprilis 511) vir publicus Romanus sub regno Theodorici regis fuit.

Familia[recensere | fontem recensere]

Filius eius Flavius Anicius Maximus erat, qui anno 523 consul Romanus fuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Volusianus ipse iam anno 476/483 vir clarissimus erat, ut ex inscriptione in Amphitheatro Flavio reperta perspici potest[1], et anno 503 consulatum gessit una cum Flavio Dexicrate. Anno 510/511 iam patricius fuit. Eo tempore cum aliis senatoribus in collegio fuit, qui crimina magiae allata contra collegas inspicerent. Die 3 Aprilis 511 mortuus est[2].

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Jones, Arnold Hugh Martin, John Robert Martindale, John Morris, The Prosopography of the Later Roman Empire, "Volusianus 5", volume 2, Cambridge University Press, 1992, ISBN 0521201594, pp. 1183 - 1184.

Notae[recensere | fontem recensere]


Antecessores:
Rufius Magnus Faustus Avienus Iunior et Flavius Probus
Consul
503
cum
Flavio Dexicrate
Successores:
Flavius Rufius Petronius Nicomachus Cethegus sine collega