Flavius Strategius Apio Strategius Apio

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Flavius Strategius Apio Strategius Apio (natus saeculo 5 aut 6, mortuus inter annos 577 et 579) dux militum et vir publicus Imperii Romani Orientalis fuit.

Familia[recensere | fontem recensere]

Gens Apionum ditissima in Aegypto fuit et sedes in Oxyrhyncho habuit. Pater Strategii Flavius Apion praefectus praetorio fuit, mater Flavia Praeiecta erat. Habuerunt filios Flavium Apion et Flavium Georgium.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Strategius Apio anno 539 consul sine collega electus est et eodem anno comes domesticorum nominatus. Inter annos 543 et 548 patricii titulum accepit. Annis 548 - 550 dux Thebaidis fuit. Anno 556 etiam magister militum fuit.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Martindale, John Robert, John Morris e Arndold Hugh Martin Jones, "Apion 3", The Prosopography of the Later Roman Empire, vol. IIIa, Cambridge University Press, 1992, pp. 96–98.


Antecessores:
Flavius Ioannes (sine collega)
Consul
539
sine collega
Successores:
Flavius Marianus Petrus Theodorus Valentinus Rusticius Boraides Germanus Iustinus (sine collega)