Flavius Sigisvultus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Flavius Sigisvultus (natus saeculo 4 aut 5 Germanica e natione, mortuus post annum 448) dux militum et rerum politicarum peritus Imperii Romani Orientalis fuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Anno 427 dux militum Flavio Felice imperante in Africa contra Bonifatium comitem seditiosum erat. Eum vicit atque Hipponem Regium et Carthaginem expugnavit. Pace cum Bonifatio composita anno 429 vel 430 in Italiam rediit. Anno 437 consulatum gessit una cum Flavio Aetio. Eodem anno aut 440 magister utriusque militiae nominatus est et bellum contra Vandalos gessit. Anno 448 Patricius factus est[1].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Der Neue Pauly, T. 11, c. 536


Antecessores:
Flavius Anthemius Isidorus et Flavius Senator
Consul
437
cum
Flavio Aetio II
Successores:
Imp. Caesar Flavius Theodosius Augustus XVI et Anicius Acilius Glabrio Faustus