Flavius Rumoridus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Flavius Rumoridus (natus saeculo 4, mortuus saeculo 5) vir publicus Romanus fuit.

Vita et Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Rumoridus Germanica ex origine natus numquam Christianus factus est, ut Ambrosius, episcopus Mediolani in epistula tradidit[1]. In Controversia de ara Victoriae pro ara restituenda nitebatur. Fuit vir militaris et forsitan anno 402 bello contra Alaricum I regem Visigothorum interfuit. Anno 403 una cum Theodosio II infante consulatum gessit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Ambrosius Epistulae 57,3


Antecessores:
Imp. Caesar Flavius Arcadius Augustus V et Imp. Caesar Flavius Honorius Augustus V
Consul
403
cum
Imp. Caesare Flavio Theodosio Augusto
Successores:
Imp. Caesar Flavius Honorius Augustus VI et Aristaenetus