Flavius Rufius Petronius Nicomachus Cethegus

E Vicipaedia

Flavius Rufius Petronius Nicomachus Cethegus (natus saeculo 5, mortuus circa annum 558) vir publicus nobilis Romanus erat.

Familia[recensere | fontem recensere]

E gente nobili Petronia natus est. Pater eius Petronius Probinus erat, consul anni 489. Cethegus sororem nomine Blesilla habuit[1].

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Anno 504 adhuc iuvenis sine collega consulatum gessit. Circa annum 512 patricius nominatus est et deinde magister officiorum et caput senatus fuit. Inter totilae obsidionem Romae urbis proditionis accusatus in Constantinopolim se recessit. Annis 552/553 legatus Iustiniani I imperatoris apud Vigilium papa fuit. Pelagio I papa regnante in Siciliam in fundum paternum se recessit.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Martindale, John R., The Prosopography of the Later Roman Empire, vol. II, Cambridge University Press, 1992, pp. 281 - 282.

Notae[recensere | fontem recensere]


Antecessores:
Flavius Volusianus et Flavius Dexicrates
Consul
504
sine collega
Successores:
Flavius Theodorus et Flavius Sabinianus