Flavius Nomus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Flavius Nomus (natus saeculo 4 aut 5, mortuus post annum 451) vir publicus et legatus Imperii Romani Orientalis fuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Annis 443 - 446 Nomus magister officiorum erat. Castella ad Danubium sita iussu Theodosii II imperatoris contra impetus Attilae regis Hunnorum muniebat[1]. Anno 445 consulatum gessit una cum Imp. Caesare Flavio Placido Valentiniano Augusto (VI). Anno 447 autem Attila castella a parte orientali petere coepit. Anno 448 Nomus patricius nominatus est et anno 448 Anatolius (consul anni 440) indutias cum Attila signavit. Anno 450, postquam bellum iterum ortum est, Nonus una cum Senatore et Anatolio ad Attilam missus est. Anno 451 ultimo tempore de Nomo audimus, qui tum Concilio Chalcedonensi interfuit[2].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Reinhold Merkelbach, Josef Stauber: Steinepigramme aus dem griechischen Osten: Die Südküste Kleinasiens, Syrien und Palaestina, Berolinum 2002, p. 316
  2. Der Neue Pauly, T. 8, c. 989


Antecessores:
Imp. Caesar Flavius Theodosius Augustus XVIII et Flavius Caecina Decius Aginatius Albinus
Consul
445
cum
Imp. Caesare Flavio Placido Valentiniano Augusto VI
Successores:
Flavius Aetius III et Quintus Aurelius Symmachus