Flavius Florentius (consul 429)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Flavius Florentius (natus saeculo 4 in Syria, mortuus post annum 451) rerum politicarum peritus Imprii Romani Orientalis erat.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Florentius anno 422 Praefectus urbi Constantinopoli erat[1]. Tum erat Praefectus praetorio Illyrici et deinde a die 21 Aprilis 428 - 11 Februarii 430 praefectus praetorio per Orientem. Quem honorem etiam anno 438/439 administrabat. Anno 429 consulatum gessit una cum Flavio Dionysio. Fuit omnino sexies praefectus praetorio, sed tempora et loci ignoti sunt. Inter annos 444 et 448 Patricius promotus est. Initio regni Marciani una cum Anatolio imperatori dissuasit, ne Armenios seditiosos contra Persas adiuvaret.

Erat Christianus orthodoxus et Concilio Chalcedonensi anno 451 interfuit[2].


Antecessores:
Flavius Felix et Flavius Taurus
Consul
429
cum
Flavio Dionysio
Successores:
Imp. Caesar Flavius Theodosius Augustus XIII et Imp. Caesar Flavius Placidus Valentinianus Augustus III

Notae[recensere | fontem recensere]