Flavius Felix

E Vicipaedia
Tabula dextra diptychi Flavii Felicis, consulis Populi Romani

Flavius Felix sive Flavius Constantius Felix (natus saeculo 4, necatus anno 430) fuit dux militum et dirigens politicus Imperii Romani partis Occidentalis.

Familia[recensere | fontem recensere]

Flavius Felix filius erat Ennodii, qui anno 395 proconsul Africae fuit.

Eius uxor erat Padusia Flavia Agricola. Eius filius Flavius Magnus Narbonnensis (circa 405-475) fuit anno 460 etiam consul. Inter alios liberos commemorantur: Felix Ennodius (400-461) et Constantinius.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Anno 425 magister utriusque militiae atque patricius nominatus est. Anno 430 Flavius Aetius eum interfici imperavit. Notus est, quia pars dextra diptychi consularis cum sua imagine quem, secundum consuetudinem scalpi curavit anno 428, consule facto, adhuc servatur.

Lectu digna[recensere | fontem recensere]

  • Sidonius Apollinaris, The Letters of Sidonius (Oxford: Clarendon, 1915), pp. clx-clxxxiii
  • Christian Settipani, Les Ancêtres de Charlemagne (France: Éditions Christian, 1989).
  • Christian Settipani, Continuité gentilice et continuité familiale dans les familles sénatoriales romaines à L'époque imperiale, mythe et réalite, Addenda I - III (mense Iulio 2000- octobri 2002) (n.p.: Prosopographica et Genealogica, 2002).


Antecessores:
Flavius Hierius et Flavius Ardaburius
Consul
428
cum
Flavio Tauro
Successores:
Flavius Florentius et Flavius Dionysius