Flavius Ennodius Messala

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Flavius Ennodius Messala vir publicus Romanus sub regno Theodorici regis fuit.

Familia[recensere | fontem recensere]

Filius Flavii Anicii Probi Fausti Iunioris consulis anni 490 erat et frater e patre Rufii Magni Fausti Avieni Iunioris, qui anno 502 consulatum administravit. Ipse anno 512 uxorem duxit[1]. Inter familiares etiam Magnus Felix Ennodius erat, qui ad Messalam multas epistulas dedit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Messala anno 506 consulatum una cum Flavio Areobindo Dagalaifo Areobindo administravit.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Ennodius, Epistulae IX 26


Antecessores:
Flavius Theodorus et Flavius Sabinianus
Consul
506
cum
Flavio Areobindo Dagalaifo Areobindo
Successores:
Imp. Caesar Flavius Anastasius Augustus III et Venantius Iunior