Flavius Armatus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Flavius Armatus (natus saeculo 5, mortuus anno 477) dux militum ac vir publicus Imperii Romani Occidentalis fuit.

Familia[recensere | fontem recensere]

Armatus nepos Aeliae Verinae ac Basilisci fuit. Filius Armati Basiliscus nominabatur.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Iussu Leonis I imperatoris circa annum 473 seditionem in Thracia crudeliter suppressit. Anno 475 usurpationem Basilisci contra Zenonem imperatorem adiuvit et magnam auctoritatem habuit, cum hic regnavit. Anno 476 consul una cum imperatore factus est. Basiliscus Armatum contra copias Zenonis misit, sed hic eum pecunia corrupit. Postquam autem Zeno anno 476 imperium iterum vicit, Armatus magister militum praesentalis, Basiliscus filius Armati Caesar factus est. Sed mox Zeno mentem mutavit et Armatum necari iussit.

Fontes[recensere | fontem recensere]


Antecessores:
Imp. Caesar Flavius Zeno Augustus II (in occidente: post consulatum Leonis iunioris Augusti)
Consul
476
cum
Flavio Basilisco II
Successores:
Post consulatum Basilisci Augusti II et Armati