Flavius Anicius Faustus Albinus Basilius Iunior
Appearance
Flavius Anicius Faustus Albinus Basilius Iunior (natus saeculo 6, mortuus post annum 546) vir publicus Imperii Romani Orientalis et ultimus consul Romanus fuit.
Familia
[recensere | fontem recensere]E gentibus Anicia et Decia ortus esse videtur. Avus eius Flavius Caecina Decius Maximus Basilius Iunior consul anno 480, pater Flavius Faustus Albinus consul anni 493 fuit.
Cursus honorum
[recensere | fontem recensere]Die 1 Ianuarii 541 Anicius Constantinopolis in urbe consulatum iniit, tum etiam comes domesticorum et patricius. Die 17 Decembris 546 e Roma Constantinopolim fugere potuit, cum Totila urbem expugnavisset[1].
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Martindale, John Robert, John Morris, e Arnold Hugh Martin Jones, The Prosopography of the Later Roman Empire, vol. 3, Cambridge University Press, 1971, ISBN 0-521-20160-8, pp. 174-175.
Notae
[recensere | fontem recensere]
Antecessores: Flavius Marianus Petrus Theodorus Valentinus Rusticius Boraides Germanus Iustinus (sine collega) |
Consul 541 sine collega |
Successores: Imp. Caesar Iustinus Augustus (sine collega anno 566) |