Flavius Ablabius

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Flavius Ablabius (natus in Creta insula ignoto anno, mortuus anno 338) senator ac vir publicus Romanus ac sedulus Christianus fuit.

Origo et Iuventus[recensere | fontem recensere]

Flavius Ablabius humili loco Creta in insula natus est. Primo officialis legati provinciae laboravit, deinde commercio transmarino divitias magnas sibi paravit.

Familia[recensere | fontem recensere]

Filiam Olympiam habuit, quae Constanti imperatori desponsa est.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Christianae fidei fidelis consiliarius Constantini I imperatoris factus et annis 324 - 326 vicarius Dioecesem Asianam administravit. Annis 329 - 337 praefectus praetorio Orientis erat. Anno 331 consul factus est. Constantinum imperatorem adduxit, ut philosophum paganum paganum Sopatrem de Apamea necari iussit. Dixit enim Sopatrem artibus magicis classem frumentariam a Constantinopoli arcuisse. Constantino anno 337 mortuo Ablabius, quod regnum appetisset, a Constantio II imperatore damnatus et supplicio affectus est[1].

Epigramma[recensere | fontem recensere]

Epigramma ab Ablabio scriptum in Sidonii epistula traditur:

ut mihi non figuratius Constantini domum vitamque videatur vel pupugisse versu gemello consul Ablabius vel momordisse disticho tali clam Palatinis foribus appenso:

Saturni aurea saecla quis requirat?
sunt haec gemmea, sed Neroniana.

quia scilicet praedictus Augustus isdem fere temporibus extinxerat coniugem Faustam calore balnei, filium Crispum frigore veneni.[2]

Fontes[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 1, c. 25
  2. Sidonius, Epistulae 5.8 (Loeb 420).


Antecessores:
Flavius Gallicanus et Aurelius Valerius Tullianus Symmachus
Consul
331
cum
Iunio Annio Basso
Successores:
Lucius Papius Pacatianus et Mecilius Hilarianus