Fidelio

Fidelio, seu Leonore, oder der Trimph der ehelishen Liebe[1] est melodrama lyricum Ludovici Beethovenii quod die 20 Novembris 1805 primum actum est, versione finali post modificationem musicae primum die 23 Maii 1814 actā. Hoc est solum melodrama a Ludovico Beethovenio compositum. Praeclara est eius apertura.
Asteroides 524 Fidelio in eius honorem nominatus est.
Dramatis personae
[recensere | fontem recensere]- Florestanus (Florestan), captivus (tenor)
- Leonora, uxor Florestani (supranus)
- Rochus (Rocco) custos carceris (bassus)
- Marcellina (Marzelline), filia Rochi (supranus)
- Jaquino, adiutor Rocci (tenor)
- Dominus Pizarro (Don Pizarro), dux carceris (baritonus)
- Dominus Ferdinandus (Don Fernando), minister regis (baritonus)
- Duo captivi (tenor et bassus)
Et cetera.
Epitome operae
[recensere | fontem recensere]Locus melodramae in carcere Hispalis ante res novas Francicas.
Florestanus in carcerem clauditur opinionis politicae causā. Leonora, uxor eius, sub nomini Fidelio habituque virili induta, in carcerem it et Florestanum salvare conatur. Don Pizarro Florentanum et Leororam necere vult. Sed Don Fernando, minister regis Hispaniae tyrannidem finitam esse declaravit. Rocco explicat Leonoram qualem virum “Fidelio” Florestanum salvare conatam esse. Florentanus et Leonora liberi sunt et populus virtutem Leonorae laudat.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Latine: Leonora, vel de triumpho amoris maritalis
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]| Vicimedia Communia plura habent quae ad Fidelio spectant. |