Ficus sangumae

E Vicipaedia
Eudicotyledones 
Rosidae 
Ordo : Rosales 
Familia : Moraceae 
Tribus : Ficeae 
Genus : Ficus 
L.
Subgenus : Sycidium 
Species : Ficus sangumae 
Whitfeld et Weiblen, 2010
   

Ficus sangumae est species generis Fici familiae Moracearum, in provinciis Sepik Occidentali, Sepik Orientali, et Madangensi Papuae Novae Guineae atque in provincia Papua et Paeninsula Capitis Avis Indonesiae endemica. Nomen specificum ex sanguma deducitur, quod magiam in Anglica pidgin Melanesiana significat: "Dicitur planta utilitatem in consuetudinibus habere quae ad res pertinent ultra quam rerum natura patitur."[1] Planta est frutex 20–50 centimetra altus.

Propria diagnosis Latina, ab inventoribus ipsis scripta: "Frutex exiguus in solis infirmis evacuatis et in sylvae marginibus inapertis aulaeis. Fici affixis humili in caule vel in ramis rhizomatosis et maturescentibus rubris claris" (Whitfeld et Weiblen 2010:1). Planta hirtelloso et asymmetrico Fici erinobotryae folio atque obscura et strigosa Fici phaeosycis pubescentia caret (Whitfeld et Weiblen 2010:4).

Nota[recensere | fontem recensere]

  1. Anglice: "The plant is reported to have utility in practices concerning the supernatural" (Whitfeld et Weiblen 2010:2).

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Whitfeld, T. J. S., et G. D. Weiblen. 2010. Five new Ficus species (Moraceae) from Melanesia. Harvard Papers in Botany 15:1–10.

Haec stipula ad Moraceam spectat. Amplifica, si potes!