Fibula Praenestina

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Fibula Praenestina

Fibula Praenestina est fibula aurea circa annum 600 a.C.n. facta, quae hodie in Museo Pigoriniano[it] Romae conservatur. Inscriptionem in lingua Latina archaica scriptam fert. Cum primum fibula saeculo undevicensimo reperta esset, constabat inter eruditos inscriptionem primum linguae Latinae specimen notum esse, sed auctoritas inscriptionis mox disputabatur.[1] Nova autem explicatio, anno 2011 facta, dicit eam germanam "praeter ullum dubium iustum"[2] esse, atque ex aetate orientalizante, primo saeculi septimi dimidio, ortam fuisse.[3]

Fibulae, prope Praeneste ut videtur anno 1871 repertae,[4] Wolfgangus Helbig[de], archaeologus Germanus, anno 1887 descriptionem edidit, quomodo autem rem adeptus esset illo tempore non docens; fortasse quidem ex sepulcro Bernardinorum surrepta erat.[5]

Inscriptio[recensere | fontem recensere]

Inscriptio in fibula a dextro ad sinistrum scriptura continua fit:

Fibula-Palestrina.jpg

Quod sic translitteratur:

MANIOS MED FHEFHAKED NVMASIOI

Hoc est in lingua Latina classica:

Manius me fecit Numerio

Perfectum verbi facio cum reduplicatione inscriptio habet, formam accusativi veterem cum d finali, s et non r inter vocales, aliasque proprietates linguae et scripturae Latinae veteris.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Conway 1897: 1:311–12.
  2. Anglice: "beyond any reasonable doubt."
  3. Maras 2012: 73.
  4. Baldi 2002: 125.
  5. Momigliano 1989: 73–74: "The gold fibula (Fig. 23) inscribed 'Manios me vhevhaked Numasioi' ('Manios (Manius) made me (or 'had me made'?) for Numasios (Numerius)')—perhaps the most famous inscribed object from the whole of Latium—raises two doubts, one about its origin and the other about its authenticity. It was published in 1887 by an eminent archaeologist, W. Helbig, without indication of its origin. Later Georg Karo declared that he had been told by Helbig that the fibula, being of gold and obviously valuable, had been stolen from the Tomba Bernardini."

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Baldi, Philip. 2002. The Foundations of Latin. Berolini et Novi Eboraci: Mouton de Gruyter. ISBN 3-11-016294-6. ISBN 3-11-017208-9.
  • Conway, Robert Seymour. 1897. The Italic Dialects: edited with a grammar and glossary. Ccantabrigiae: University Press. Apud Google.
  • Corpus Inscriptionum Latinarum I 2 2, 3.
  • Gordon, Arthur E. 1975. The inscribed fibula: problems of authenticity. Berkeleiae et Angelopoli: University of California Press.
  • Holloway, R. Ross. 1994. The archaeology of early Rome and Latium. Londinii: Routledge. Praecipue pagniae 161–64.
  • Maras, Daniele F.  2012. Scientists declare the Fibula Praenestina and its inscription to be genuine "beyond any reasonable doubt." Etruscan News 14 (hiems). [Textus apud academia.edu.
  • Momigliano, A. 1989. The Origin of Rome: III Settlement, Society and Culture in Latium and at Rome. In The Cambridge Ancient History vol. 2: The Rise of Rome to 220 B.C., ed. I. E. S. Edwards Ed. 2a. Series VII. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 9780521234467.
  • Touratier, C. 2013. La Fibule de Préneste. Langues et langage, 23. Presses Universitaires de Provence. ISBN 978-2-8539-9874-1.
  • Wachter, Rudolf. 1987. Altlateinische Inschriften. Bernae: Peter Lang.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad fibulam Praenestinam spectant.