Festum anni novi Sinici

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Concelebratio anni novi Sinici Seattli in CFA.

Festum anni novi Sinici (Sinice translaticio 新春佳節, simplificato autem 新春佳节, litteras Pinyin xīnchūnjiājié, ad litteram veris festum) est concelebratio initii anni novi secundum calendarium lunisolare translaticium Sinicum.

Hoc festum concelebratur leonis saltationibus, pyrotechnicis, familiae conventibus et cenis, amicorum cognatorum visitationibus, involucrorum rubrorum dationibus, et rubris ornamentis poemata, phrases, vel verba auspicia ostendentibus.

Festum secundum traditionem 15 dies durat, cum in Festo laternarum desinit. Publice celebratur in continente Sinico, Taivania, Hongcongo, Singapura, Macao, Malaysia, Indonesia, Vietnamia, et Bruneio, sed hae civitates solos primos duos aut tres festi dies legibus festum publicum habent.

Dies anni novi Sinici et initum festi secundum calendarium Gregorianum in annos variat, sed festum (et annus novus) semper incepit in secundo aut tertio novilunio post brumam. Anno Gregoriano 2013 exempli gratia annus novus Sinicus 4711 incepit die 10 Februarii.

Animal Ramus Dies anni novi Sinici in calendario Gregoriano
鼠 Shǔ Ratus 子 Zǐ 1996-02-19 2008-02-07 2020-01-25
牛 Niú Bos 丑 Chǒu 1997-02-07 2009-01-26 2021-02-12
虎 Hǔ Tiger 寅 Yín 1998-01-28 2010-02-14 2022-02-01
兔 Tù Lepus 卯 Mǎo 1999-02-16 2011-02-03 2023-01-22
龍 Lóng Draco 辰 Chén 2000-02-05 2012-01-23 2024-02-10
蛇 Shé Serpens 巳 Sì 2001-01-24 2013-02-10 2025-01-29
馬 Mǎ Equus 午 Wǔ 2002-02-12 2014-01-31 2026-02-17
羊 Yáng Caper 未 Wèi 2003-02-01 2015-02-19 2027-02-07
猴 Hóu Simia 申 Shēn 2004-01-22 2016-02-08 2028-01-27
雞 Jī Gallus 酉 Yǒu 2005-02-09 2017-01-28 2029-02-13
狗 Gǒu Canis 戌 Xū 2006-01-29 2018-02-16 2030-02-03
豬 Zhū Porcus 亥 Hài 2007-02-18 2019-02-05 2031-01-23