Roman numeral 10000 CC DD.svg

Ferrivia Transsibirica

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Chiliometrum 0 ferriviae in Statione principali Iaroslaviensi Moscuae

Ferrivia Transsibirica[1] est ferrivia per Eurasiam, cuius iter nunc a Moscua ad Eocrateam calculatur, sed tempore constructionis a Petropoli ad Eocrateam ducere habebatur. Longitudo ferriviae a Moscua ad Eocrateam 9288 chm est, sed ad Inventum urbem longius). Cuniculos plurimos habet. Locus altissimus (1019 m) est transitus Jablonovyj[2] in iugo eiusdem nominis.

Ferrivia Transsibirica, pictura Friderici de Haenen anni 1913

Historia[recensere | fontem recensere]

Anno 1891 aedificari incepit a statione Miassi (nunc in regione Celiabinscensi). 21 Octobris[3] 1901, cum Ferrivia Sinensis Orientalis[ru] finita erat, prima tramina per ferriviam Transsibiricam ierunt. A Petropoli ad Eocrateam linea parata est anno 1903, quamvis per Baicalem tramina navibus traiectoriis transportabantur. Anno 1905 Ferrivia Circumbaicalensis[ru] finita est et tramen ferriviarium primo a litore Oceani Atlantici usque ad litus Oceani Pacifici vehere poterat.

Anno 1913 a Blasio Cendrars[fr] et Sonia Delaunay[fr] descripta est in Oratione soluta de tramine Transsibirico et de Ioannicula Francogallica[fr].

Itinera[recensere | fontem recensere]

Historica[recensere | fontem recensere]

Tabula ferriviae a Moscua ad Ultimam, 1903

Prius (trans Mandshuriam)[recensere | fontem recensere]

Moscua — PavelečRiažsk — Pensa — Syzranum — Samara — Ufa — Chrysostomia — Miassus — Celiabinsca — Tumulus — Petropaulopolis — Omium — Neosibiria — Taiga — Crasnoiarium — Ircutia — Tschita — Zabaikal'sk — Harbinia — Nicolaopolis (Ussuriensis) — Eocratea; etiam a Harbinia ad Portum Arturi iter.

Posterius (trans Fortuniam)[recensere | fontem recensere]

Ferrivia Transsibirica:
iter historicum per Pensam et Mandschuriam rubro signatum;
iter hodiernum septentrionale caeruleo;
Ferrivia a Baicale ad Amurem viridi

Moscua — Resania — Ryzaievka — Samara — Ufa — Chrysostomia — Miassus — Celiabinsca — Tumulus — Petropaulopolis — Omium — Neosibiria — Taiga — Crasnoiarium — Ircutia — Tschita — Fortunia — Eocratea.

Hodierna[recensere | fontem recensere]

Iter septentrionale[recensere | fontem recensere]

Moscua — Iaroslavia — KirovPermia — TumenumCrasnoiarium — Taišet (hic transitus in Ferriviam a Baicale ad Amurem[ru]) — Severobaikal'sk — Tynda — Permicum — Portus Augustus.

Iter novum (Novogardiense inferius)[recensere | fontem recensere]

Moscua — Novogardia Inferior — KirovPermiaCatharinopolis — Tumenum — Omium — NeosibiriaTaiga — Crasnoiarium — Taišet — Ircutia — Udinium — Tschita — Fortunia — Eocratea.

Iter meridionale (Casanense)[recensere | fontem recensere]

Moscua — Muromum — Arsamassium — Kanaš — Casanum — Catharinopolis — Tumenum — Omium — Barnaulia — Novocusnecum — Abacanus — Taišet — Ircutia — Udinium — Tschita — Fortunia — Eocratea.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Cf. Astacolus transsibiricus, Xysticus transsibiricus, Myrmica transsibirica, Entephria transsibirica, Lathrobium transsibiricum etc. Cf. et hoc colloquium.
  2. Norae Zabinkovae et Moysis Kirpicznikov Nomina physico-geographica principalia URSS s.v. Яблоновый.
  3. Calendario Iuliano, scilicet 3 Novembris Gregoriano.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici:  • OpenStreetMap  • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica