Fernandus Gregh

E Vicipaedia
Wikidata Fernandus Gregh
Res apud Vicidata repertae:
Fernandus Gregh: imago
Fernandus Gregh: imago
Nativitas: 14 Octobris 1873; Circumdarium IX Lutetiae
Obitus: 5 Ianuarii 1960; Lutetia
Patria: Francia

Familia

Genitores: Louis Gregh;
Coniunx: Harlette Hayem
Proles: François-Didier Gregh

Memoria

Sepultura: cemetery of Thomery

Fernand Gregh (natus die 14 Octobri 1873 Lutetiae arrotundimento 9, mortuus die 5 Ianuarii 1960 in eiusdem urbis arrotundimento XVI) est poëta et litterarum commentator Francogallicum, Academiae Francicae socius.

Biographia[recensere | fontem recensere]

Fernandus Gregh est musicographi Ludovici Gregh (1843-1915) filius. In lyceo Michelet deinde in Collegio Louis-le-Grand studet, denique in Condorcet, ubi Marcellus Proust eius condiscipulus est. Anno 1890, certaminis generalis primum praemium aufert, postea philosophiae in Sorbona studet. Anno 1892 periodicum litterarium Le Banquet titulo condit, quo primos versus suos publicat, atque illos Marcelli Proust et scripta Daniel Halévy, Roberti de Flers, Jacobi Caillavet, qui omnes iuveniles Gregh et Proust amici. Iuvenis Leo Blum nonnullas paginas ibi publicat, sicut Henricus Bergson, eorum iuvenium amicitia impulsus. Gregh anno 1902 scholam humanisticam condit (non confundendam cum humanismus). Quae poësi restituere vult Victoris Hugo et Alphonsi de Lamartine romanticismum. Symbolismi pondus enim Fernandus Gregh minuere cupit, unde Parnasso obest. Harlettam Hayem anno 1903 ducit.

Francogallicae litterariae societati, "Société des gens de lettres" nomine, annis 1949-1950 praeest.

Fernandus Gregh ab Academia Francica pluries repellitur. Nam tredecies postulat antequam anno 1953 accipiatur, in sedem Caroli de Chambrun. Rodericus Peyrefitte putat Gregh electum esse propterea quod, eius filio rerum nummariarum ministro, Academiae socii in possibilibus litibus protegi sperabant[1].

Opera[recensere | fontem recensere]

  • La Maison de l’enfance, 1896
  • La Beauté de vivre, 1900
  • La Fenêtre ouverte, 1901
  • Les Clartés humaines, 1904
  • Étude sur Hugo, essai de critique, 1904
  • L’Or des minutes, 1905
  • Prélude féerique, 1908
  • La Chaîne éternelle, 1910
  • La Couronne douloureuse, 1917
  • Triomphe, 1919
  • Brocéliande, 1925
  • Couleur de la vie, 1927
  • La Gloire du cœur, 1932
  • L’Œuvre de Victor Hugo, 1933
  • Le Mot du monde, 1936
  • Les Amants romantiques, 1936
  • Portrait de la poésie française, 1936-1938
  • La Couronne perdue et retrouvée, 1945
  • L’Âge d’or (Souvenirs d'enfance et de jeunesse), Grasset, 1947
  • Le Petit Poucet, 1950
  • La Belle au bois dormant, 1950
  • L’Âge d’airain (Souvenirs 1905-1925), Grasset, 1951
  • Victor Hugo, sa vie, son œuvre, 1954
  • L’Âge de fer (Souvenirs 1925-1955), Grasset, 1956
  • Mon amitié avec Marcel Proust : souvenirs et lettres inédites, 1958

In musica[recensere | fontem recensere]

  • Georgius Enesco, Trois mélodies, op.19 (F. Gregh), 1916 (New Grove Dictionary of Music and Musicians, art. George Enescu)

Decorationes[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

  • Fernandi Gregh pagina apud proprium Academiae Francicae situm (Francogallice)
  • Fernandi Gregh opera in Francogallica Vicifonte (Francogallice)

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. L'Illustre Écrivain, Albin Michel, 1982