Ferdinandus Maia

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Ferdinandus Maia
Res apud Vicidata repertae:
Ferdinandus Maia: imago
Nativitas: 24 Martii 1983;
Patria: Brasilia

Officium

Munus: esperantista, geologus
Patronus: Petrobras, Universalis Societas Esperantica

Ferdinandus Georgius vulgo Fernando Jorge Maia iunior (natus die 24 Martii 1983) Esperantici fautor et geologus Brasilianus est. Anno 2020 esperantista anni honorarius declaratus est.[1]

Vita[recensere | fontem recensere]

In geologicis operam dat apud petrolei domum quaestuariam Petrobras ex anno 2007. Baccalaureatu coronatus est anno 2005 in Universitate Brasiliopolitana. In tabulis terrestribus explorandis peritus docebat in Alma Matre Urbis Fluminensis (2007) et in petrophysicis faciendis in academia Petrobras (2009); etiam variis in aliis rationibus laboribus actionibus, ubi agitur de progressu sociali perficiendo, operam navabat atque nat. Ei magni momenti est tolerantia, libertas opinionum, protectio naturae ambientis, cultus atque humanitas, educatio interculturalis, labor socialis efficax, unio inter ideas veteres bonas et recentiores. Universitas Texana eum anno 2010 vocavit.

Ferdinandus esperantista factus est anno 2006, qua lingua libenter in diversis rebus agendis sollerter utitur. Annis inter 2016 et 2019 in Liga Esperantica Brasiliensi aerarii munere fungebatur nisi a variis institutis internationalibus nationalibusve (e.g. Associatio iuventutis Esperanticae internationalis/TEJO, Afrika Centro por Monda Civitaneco) consulebatur. Iuvenes esperantistas Brasilienses annis inter 2014 et 2016 duxerat et in moderandis eventibus internationalibus iuventuti dicatis libenter atque magnanime auxiliabatur, saepe sub aegide Unitarum Nationum educationis scientiae culturae ordinis (UNESCO).

Mense Augusto 2018 in praesidium Universalis Societatis Esperanticae intravit et anno 2019 vel praeses vicarius electus est.[2] In praesidio responsalis erat de Grapheo centrali UEA Roterodamensi, de statutis reformandis, de multis relationibus internationalibus coordinandis, de Americanis quaestionibus, de cooperationibus ineundis cum TEJO, de includendis connsociationibus professionalibus Esperanticis. Anno 2020 coronaviro saeviente cum aliis conventus interretiales curavit.

Notae[recensere | fontem recensere]