Roman numeral 10000 CC DD.svg

Febris dengue

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Exanthema typica febris dengue.

Febris dengue[1] est morbus tropicus ab viro dengue effectus, a culicibus vectus. Symptomata sunt febris, capitis dolor, myalgia, arthralgia, et exanthema peculiare, morbilli simile. Rarius accidit ut morbus in periculosissimam febrim dengue haemorrhagicam crescat, ex qua haemorrhagia et thrombocytopenia et profusio sanguinis plasmatis evadant, aut in syndroma ictus dengue vertatur, ex quo hypotonia evadat.

Dengue per nonnullas species culicidarum generis Aëdis, praecipue A. aegypti, transmittitur. Virus quattuor typos habet; infectio uno typo plerumque immunitatem perpetuam huic typo dat, sed solum immunitatem ad tempus ceterorum. Infectio subsequens alio typo probabilitatem severorum morborum secundariorum auget. Vaccino in mercatu absente, morbus per habitationem aëdium minuendam et se contra aculeos defendendum prohibetur.

Loci eruptionum febris dengue anno 2006.

In casis lenibus aut modicis, aeger per oralem aut intravenosam rehydrationem curatur. In casis severis, cura intravenosa robustior aut transfusio sanguinis necesse est. Casus febris dengue ab anno 1960 acriter creverunt: circiter 50–100 milliones hominum quotannis inficiuntur. Descriptiones morbi anno 1779 apparere coeperunt; causa viralis et transmissio in principio saeculi vicensimi cognitae sunt. Febris dengue facta est molestia globalis inde a secundo bello mundano. Qui morbus in pluribus 110 terris endemicus est. Praeter exstirpationem aëdium, homines studiosi vaccino et medicinis creandis operam dant. Etiam pandemia esse calefactionis globalis causa potest.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. League of Nations, Bulletin of the Health Organization 10 (1943), p. 357.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Gubler, D. J. 2010. Dengue viruses. In Desk Encyclopedia of Human and Medical Virology, ed. B. W. J. Mahy et M. H. V, 372–382. Van Regenmortel. Bostoniae: Academic Press. ISBN 0123751470.
  • World Health Organization. 2009. Dengue Guidelines for Diagnosis, Treatment, Prevention and Control. Genavae: World Health Organization. ISBN 9241547871. PDF.