Jump to content

Faustina maior

E Vicipaedia
Wikidata Faustina maior
Res apud Vicidata repertae:
Faustina maior: imago
Faustina maior: imago
Nativitas: 16 Februarii 105, 100; Roma antiqua
Obitus: 140;
Patria: Roma antiqua

Familia

Genitores: Marcus Annius Verus; Rupilia Faustina
Coniunx: Antoninus Pius
Proles: Annia Galeria Faustina Minor, Marcus Galerius Aurelius Antoninus, Marcus Aurelius Fulvus Antoninus, Aurelia Fadilla
Familia: Antonines

Memoria

Denarius "puellas Faustinianas" celebrans.

Faustina maior alias Annia Galeria Faustina (nata circa 100, mortua 140) fuit uxor imperatoris Romani Antonini Pii (138-161). Filia erat Marci Annii Veri, viri consularis et Hadriano imperante praefecti Urbi, et Rupiliae Faustinae. Quattuor liberos Antonino peperit e quibus sola Faustina Minor parentibus superfuit atque Marco Aurelio nupsit[1]. Simul atque ad summum imperium pervenit Antoninus uxorem 'Augustam' nuncupari iussit. At paulo post interiit atque inter divas senatus decreto relata est et in Hadriani Mausoleo humata. Antoninus aliam uxorem numquam duxit sed in Faustinae honorem templum in Foro aedificavit cum flaminicis ad eius cultum deditis[2]. Plurimosque nummos cum titulo DIVA FAVSTINA cudi iussit. Insuper Puellas Faustinianas de suo sustentavit, quod institutum alimenta pauperibus puellis Romanis praebebat[3].

Duos mares liberos peperit qui ambo ante 138 obierunt et eorum cineres in Mausoleo Hadriani humati sunt in quo eorum nomina leguntur:

  • Marcus Aurelius Fulvus Antoninus[4]
  • Marcus Galerius Aurelius Antoninus[5]

Praeter Faustinam minorem aliam filiam habuit Aureliam Fadillam quae Lucio Plautio Aelio Lamiae Silvano nupsit sed et ipsa circa 135/6 obiit et ibidem humata est[6].

Antoninus Pius multo plures nummos effigie suae uxoris signandos curavit quam priores imperatores fecerant. Ita asses, dupondii, sestertii, denarii aureique ex officina monetali Romana in honorem Faustinae plurimi inveniuntur[7], nonnulli cum adhuc viveret (Augusta tunc dicebatur), plerique post mortem cusi (Diva vel Diva Augusta tunc appellatur). In illis nummis saepe cum deabus consociabatur quibus aliquo modo adsimulabatur: Concordia[8], Iuno Regina[9] aut Lucina (vel pavo qui pro dea stabat[10]), Ceres[11], Venus Augusta[12], Vesta[13], Pietas[14], Cybele[15] plerumque expressae sunt. Post mortem adduntur figura Aeternitatis globum tenentis[16], templum ei a senatu maritoque dicatum[17], ipsa bigis leonum ut Cybele aut elephantorum[18] vecta aut dorso aquilae[19] vel etiam alatae Victoriae[20] ad caelum portata, pyra quattuor tabulatorum[21], stellae[22], carpentum[23]... Simul verbum CONSECRATIO saepe legitur.

Et in provinciis Graecis nummi Graeci effigie Faustinae I signati sunt[24][25]

Aureus cum Diva Faustina ex una parte et dea Cerere lampadem et spicas tenente ex altera.
  1. Historia Augusta, Vita Antonini 1.6-7.
  2. Historia Augusta VI.7: Tertio anno imperii sui Faustinam uxorem perdidit, quae a senatu consecrata est delatis circensibus atque templo et flaminicis et statuis aureis atque argenteis, cum etiam ipse hoc concesserit, ut imago eius cunctis circensibus poneretur.
  3. Historia Augusta, Vita Antonini VIII.1.
  4. CIL 6, 988
  5. CIL 6, 989
  6. CIL 6, 990 Historia Augusta, Vita Antonini I.7 et III.6.
  7. Roman Imperial coinage 325-410 (aurum et argentum) necnon 1072-1205 (aes et aurichalcum).
  8. Aureus in Museo Britannico
  9. Denarius in Museo Britannico
  10. Denarius in Museo Britannico
  11. Aureus in Museo Britannico
  12. Sestertius in Museo Britannico
  13. Denarius in Museo Britannico
  14. Aureus in Museo Britannico
  15. Sestertius in Museo Britannico
  16. Denarius in Museo Britannico
  17. Denarius in Museo Britannico
  18. Aureus in Museo Britannico
  19. Sestertius in Museo Britannico
  20. Sestertius in Museo Britannico
  21. Sestertius in Museo Britannico
  22. Denarius in Museo Britannico
  23. Aureus in Museo Britannico
  24. David R. Sear, Greek imperial coins and their values, 1982 pp.141-3.
  25. Nummus aeneus in colonia Aelia Capitolina percussus.

Plura legere si cupis

[recensere | fontem recensere]
Faustinae templum in aureo Antonini Pii cum titulo AETERNITAS.
Sestertius Antonini Pii. In aversa parte imperator et Faustina manus iungunt. Infra Marcus Aurelius et Faustina II prope altare idem faciunt. Imperator statuam Concordiae tenet.
Stemma genealogicum Antoninae domus.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]