Fanum Sancti Hippolyti (Cella)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Fanum olim monasteriale Cellae, aspectus externus
Altare privilegiatum
Organum et matronea

Fanum Sancti Hippolyti (Theodisce: Stadtpfarrkirche St. Hippolyt) est oratorium splendisissimum parochiale Cellae in Bisontio[1], in Provincia Salisburgensi, situm.

Historia[recensere | fontem recensere]

Fanum primum[recensere | fontem recensere]

Anno 743 frates Boso et Ioannes ecclesiae Salisburgensi territorium dono dederunt; inde monachium parvum creatum est cui privilegium fani episcopalis attributum est. Neque monachii primi neque fani istius vestigia restabant. Patrocinium rarum Hippolytanum quoque loci vetustatem monstrat. Sanctus Hippolytus, sciens Romanus et historicus ecclesiasticus, iam inde a tertio saeculo in Martyrologio Romano invenitur eiusque reliquiae iam saeculo VIII Salisburgum venerant.

Fanum alterum[recensere | fontem recensere]

Cum archiepiscopus Odalbertus Hungaros anno 926 fugiens in regionum Ambisontium veniret, oratorium secundum factum est genere ecclesiae aulicae Ottonicae (longitudinis 32 metrorum, largitudinis 8 metrorum). Apsis rotunda, duae capellae laterales, crypta refugio episcopali erant. Istius ecclesiae cryptae occidentalis pars adhuc exstat.

Fanum hodiernum[recensere | fontem recensere]

Ecclesia hodierna basilica trium navium cum pilis generis Romanicae saeculorum XII et XIII. Posteriora sunt elementa generis Gothici nonnulla. Reconstructio necessaria fuit porpter installationem monachii Augustinorum circa annum 1125. Camera Gothica navis centralis in incendio anni 1770 demolita est. Turris imponens occidentalis gothica post 1450 venit, matroneum bellum occidentale anno 1512 cum statuis Gothicis sanctorum Floriani Hippolytique ab Andrea Lackner confectis. Neogothici generis sunt altare privilegiatum (cum opera caelata Iosephi Bachlechner de Ultima cena et discipulorum missione; Sancti Rupertus et Virgilius in marginibus stant) necnon altare secundarium Deiparae cum sculptura saeculi XV ecclesiae pereginatoriae Mariae in Silva anno 1770 flammis raptae; circa Mariam sunt statuae sponsi Ioseph et Antonii Padovensis necnon opera caelata Iosephi Bachlechner de sponsione cum Ioseph et fuga in Aegyptum). Eodem tempore (1898-1904) tres fenestrae in apside additae sunt cum Sancto Hippolyto in centro et Sancto Laurentio (ad laevam) et Sancto Stephano

  • Lanterna lucis aeternae neogothica: symbolis abundat - Sancta Trinitas (=globus), bestiae variae (columba, pavo, pelicanus), urbs sancta Ierusalem cum gemmis et portis duodecim
  • Fons baptismalis gothicus marmoreus novangularis: operculum saeculi XIX demonstrat Ioannem qui Iesum baptizaturus est.
  • Statua Sanctae Annae cum Maria et uva Iesum annuntianti: invenitur ad parietem navis lateralis ad laevam

Artificia[recensere | fontem recensere]

Imagines parietales[recensere | fontem recensere]

Annis inter 1972 et 1975, cum restauratio ecclesiae fiebat, opera udo illita sunt detecta. Illarum fragmenta tantummodo servata sunt. In baptisterio ad navem lateralem septentrionalem cyclus vitae Sanctae Catharinae videtur. Optime servantur effigies rotundae evangelistarum quattuor in camera arcus secundi (circa annum 1600). Attamen pulcherrimae imagines ad dexteram sinistramque partes altaris privilegiati reperiri possunt. In centro fingatur Dominus resurrectus inter Ioannem Baptistam et Ioannem Evangelistam, quibus addita sunt apostoli Andreas et Bartholomaeus (ad dexteram) et Iacobus (ad laevam). Ita clare effigies Ioannis Evangelistae delineata est, ut xylographica esse videtur.

Epitaphea marmorea[recensere | fontem recensere]

Ecclesiae haud pauca epitaphia marmorea pretiosa sunt generibus gothicae renascenti baroco, quae olim circa chorum fuerunt in ad parietem exteriorem videlicet. Epitaphium antiquissimum anni 1372 sorori episcopi Chiemseensis Frederici II, cui nomen Dimud, erectum est. Hodie in baptisterii pavimentum admirari potest. Cippi praepositos, sacerdotes, officiales, burgenses praesentant.

Minora[recensere | fontem recensere]

  • Ioannes Nepomucensis (generis baroci): ad parietem occidentalem navis dextrae
  • Imago admonitoria de communione indigna cum variis locis biblicis aptis: in navi dextra
  • Crucifixum magnum generis gothici ulterioris: pendet in limite inter chorum et navem centralem media in ecclesia
  • Statua Sanctae Magdalenae cum dracone gothica: in choro ad dexteram
  • Statua Sancti Ioseph baroca: in choro ad laevam
  • Lapis finalis de martyrio Sancti Hippolyti, qui equis separatus est: in choro

Organum[recensere | fontem recensere]

Organum tubulatum anno 1981 inauguratume est. Quod disposuit Kurt Neuhauser anno 1978. Construxerunt omnia opifices ergasterii Reinisch-Pirchner (urbis Tirolensis Steinach am Brenner), involucrum proposuit Richardus Hirschbäck. Post organum fenestra rotunda maxima generis Romanici est. Antequam turris facta sit, radii solis occidentis directo in altare proiciebantur. Ad latera super matronea videntur statuae sanctorum Ruperti et Virgilii, patronorum archidioecesis Salisburgensis.

Capella BMSV[recensere | fontem recensere]

Anno 1774 tamquam capella funebralis erecta est, in qua imago peregrinantibus dilectissima invenitur. Qui eam lingua vernacula "Weizenfrau - domna tritici" appellabant. Agricola ad messes bonas habendas eo peregrinabantur. Statua Mariae insuper in capella est, quae "Oktoberfrau - domna Octobris" vocatur, cum mense Octobri rosario dedicato in fano principali publicetur.

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Katholisches Stadtpfarramt Zell am See (ed.): Die Kirche zum Hl. Hippolyth, Zell am See, Renovierung 1972 bis 1975

  • Fritz Moosleitner: Archäologische Untersuchungen in der Stadtpfarrkirche Zell am See, et Franz Fuhrmann: Die mittelalterliche Baugeschichte der Stadtpfarrkirche Zell am See, Sonderdruck der Österreichischen Zeitschrift für Kunst und Denkmalpflege, Jahrgang XXXI/1977.
  • Hochhold, Rainer, Cella in Bisontio, Zell im Pinzgau, Zell am See – Eine historische Zeitreise, Zell am See, 2013. ISBN 978-3-200-03385-6

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Fanum Sancti Hippolyti Cellae spectant.