Fanum Sancti Georgii (Regio Posegana-Sclavonensis)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Vide etiam paginam discretivam: Fanum Sancti Georgii (discretiva)

Wikidata-logo.svg Fanum Sancti Georgii (Regio Posegana-Sclavonensis)
Res apud Vicidata repertae:
Communia Croatiae
Civitas: Croatia
Locus: 45°21′29″N 17°45′50″E
Nomen officiale: Jakšić
Situs interretialis

Fines

Subdivisio superior: Posigiensis-Sclavonensis

Vita

Incolae: 1 877

Fanum Sancti Georgii (Croatice: Jakšić) est oppidum et municipium Croatiae, in Regione Posigiensi-Sclavonensi situm. Incolunt municipium 4 437 (ab anno 2001). Incolae Georgenses seu Georgiopolitani appellantur.

Geographia[recensere | fontem recensere]

Jaksicz, vicus in via Posega - Nasicae, caput urbs et centrum Jaksicz Municipii est. Situs est in medio comitatu Posegae-Sclavoniae. Jaksicz ab centro comitatus procul est solum 7 km. Jaksicz locus, quia in medio Vallis Aureae, multos agros frugiferos habet. Jaksicz situs est in colle parvo ubi in medio aevo fuerat vicus Sancti Georgii (secundum ecclesiam sancti Georgii).

Populatio[recensere | fontem recensere]

Secundum postremum censum ab anno 2001., Jaksicz Municipium 4.437 incolas habuit, dispersas per 10 vicos:

  • Jaksicz - 2.003

Plebem maxime Croati faciunt et populationis structura per 19. et 20. saeculum mutabantur, praecipue annis 1850.-1950. Tunc in Jaksicz circa 110 familiarum venit, in Trestanovcae 45, et in ceteros, valde parvos vicos, circa 30 familiarum.

Annis 1890. - 1910. hanc provinciam magno numero Slovaci, Czesi, Germani, et post I. mundi bellum, Croati Serbique ab Lica et Montana provincia incolabant. Post II. mundi bellum fluctus venientum hominum minuit numerum Germanorum in Jaksicz provincia, et numerus (nove venientum) Serbarum familiarum crescitur. Patriaticum bellum mutat imaginem populationis: Serbi abeunt et veniunt familiae e BiH et ceterarum provinciarum Croaticarum, quae bello deletis affectae sunt.

Historia[recensere | fontem recensere]

Jaksicz in loco ubi in medio aevo erat vicus nominis Sanctus Georgius, ut in tabellis ab anno 1400. et in descriptione limum Posegae anno 1545. se videtur. Nomen a familia nobili Jakusicz, quae in medio aevo (1373. - 1489.) campos in hac provincia possederit, probabile derivit. Vicus tamen Turcis imperantibus nomen istud accepit. Tunc in vico simul cum catholicis orthodoxisque quoque musulmanes vixerint. Musulmanes) oratorium suum habuerint, et nomen cotidianum collis Dzamia (Croatice: oratorium musulmanum), apud viam erga Posegam,memoria aetatis istius est.

Educatio[recensere | fontem recensere]

In monumento OS Mladost (Croatice: iuvenum schola Iuventus) scriptum est: inter horas felicissimos haec schola potest numerare diem aedificationis scholae (23. octobris 1879.) ubi in Jaksicz plebis docendi locum pro vico Jaksicz, Raisavac, Eminovci, Bertlovci, Tekicz et Trestanovci conlocatum sit. Anno 1965. in Jaksicz schola commota est in locum novum, ut plures discipulos accipere possit. Za naše dane ostavljeno je da se mladeži Jakšića i pripadajućih sela pruži prilika za razvitak zdravog duha u zdravom tijelu. Diebus nostris relictum est, ut Jaksiczis et vicinorum vicorum iuvenibus occasio pro progresso mentis sani in corpore sano provideretur. Ita modo octobri anni 2002. lapis primarius gymnasii scholae benedictus est.

Religio[recensere | fontem recensere]

Quoniam pars maior Jaksicz populationis Catholica Romana sit, Jaksicz est centrum regionis parvae, consecratae sanctae Barbarae. Regio sanctae Barbarae Jaksicz regula ab aprilis 29. anno 1789. condita est. Germanici Eminovci, quibus auctore comissionis in Posegae regione manendum esset, ei (regioni Jaksicz) incorporati sunt. Iam 14. novembris anno 1789. comitatus legatus iudex unus Petrus nobilis Tucicz nuntium sequentem dat: «In Vetovo, Jaksiczi et Buco regiones novae conditae sunt et in illis pontifices positi sunt.»

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Fanum Sancti Georgii spectant.

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

Terra Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!