Fanum Divi Blasii (Mulhusa)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Mergefrom.svg
Suademus haec pagina ad Ecclesia Sancti Blasii (Mulhusa) moveatur.
Sententiam tuam, quaesumus, profer in pagina disputationis.
English language
English
It is proposed to move this page to Ecclesia Sancti Blasii (Mulhusa). Please give your opinion on the talk page.
Fanum Divi Blasii, Mulhusae Thuringorum

Fanum Divi Blasii (Theodisce: Divi-Blasii-Kirche) notissimum protestanticum templum est Mulhusae Thuringorum in nundinis inferioribus situm. Hic Ioannes Sebastianus Bach ipse laborabat.

Historia[recensere | fontem recensere]

Fanum principale centri urbani construi potuit regis Henrici magnanimitate anno 1227, ut Ordini Sanctae Mariae Teutonicorum serviret. Equitum Teutonicorum parochus Christianus Mulhusae natus post episcopatus Regiomontani investituram novum aedificium in urbe nativitatis erigi iussit. Fanum unius camerae circa annum 1300 finitum in Germania centrali prima cathedralis generis Gothici fuit.

Descriptio[recensere | fontem recensere]

Videtur in his aedibus momentum cathedralium Francia septentrionalis et Rhenaniae necnon Fani Sanctae Elisabeth Marburgi. In vitris fenestrarum res Reformationi antecendentes conservabantur, unde eas maximi momenti esse constat. In choro est epitaphium Christiani episcopi anno 1295 mortui. Altare sculptum, crucifixum triumphale, statuae Deiparae et Sancti Blasii in porta navis horizontalis septentrionali integra restabant, usque ad nostros dies. Pulpitum, fons baptismalis et cancelli chori temporis Renascentiae sunt. Campanae hae in campanario inveniuntur: campana diei Dominici anni 1281 (chiliogr. 2500) et campana missarum anni 1448 (chiliogr. 1100). Numerentur inter totius Germaniae pulcherrimas et antiquissimas campanas. Omne sabbatum hora VI pomeridiana omnes Mulhusae campanae pulsantur.

Musicae ecclesiasticae cultura[recensere | fontem recensere]

Post Reformationem, quae dicitur, musica ecclesiastica hoc in fano magis magisque praevaluit: Ioannes Sebastianus Bach annis inter 1707 et 1708 eam promoveri maxime iuvit. Ideae eius de organo optime canendo, quas Bachius anno 1708 litteris mandaverat, iam anno 1709 in organi cuiusdam constructione observabantur. Ergasteria Wender id perpatraverunt. In organi Schuke renovatione (anno 1959) Bachii dispositio fistularum originalis rursus respecta est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Fanum Sancti Blasii Mulhusae spectant.

Pagina domestica paroeciae