Familia Bronteana

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Anne, Aemilia, et Carola Brontë, a Branwell fratre pictae, circa 1834.

Familia Bronteana fuit familia litterarum saeculi undevicensimi, cognomine Brontë, Thornton in vico Isuriae Occidentalis nata et deinde cum Haworth in eodem comitatu consociata. Sorores Carola (1816–1855), Aemilia (1818–1848), et Anna (1820–1849) clarae poetae et scriptrices mythistoriarum agnoscuntur. Quae mulieres, sicut multae scriptrices illo tempore, poemata et mythistorias primum pseudonymis masculinis ediderunt, praenominibus Currer, Ellis, et Acton Bell. Earum fabulae animos lectorum ob animi permotionem ingeniique proprietates ad se statim converterunt. Jane Eyre Carolae prima mythistoria prospere edita fuit, cum Wuthering Heights Aemiliae, The Tenant of Wildfell Hall Annae, et alia opera magna litterarum opera postea accepta essent.

Branwell Brontë a se pictus, 1840.
Patricius Brontë paterfamilias pictus, circa 1860.
Domus rectoris mox post Patricium Patrick Brontë mortuum.
Poemata Currer (Carlola), Ellis (Aemilia), et Acton (Anna) Bell (1846).
Solum exstans trium subscriptionum Currer, Ellis, et Acton Bell exemplum.

Tres sorores et Branwell frater (1817–1848) una vivebant intimissime, iuvenesque eorum mentes ingeniosas narrationibus oralibus ludisque in mundo commenticio contortoque positis colebant, et fabulis magis magisque multiplicibus in hoc mundo positis scribendas. Mortes primum matris et tum duarum sororum maiorum natu, ac solitudo earum vitae quotidianae, eos funditus mutaverunt, eorum scripturas necessarie moventes.

Locus natalis Bronteanus Thornton in vico hodie est situs peregrinationis, et eorum domus, rectorium apud Haworth in Isuria, nunc Brontë Parsonage Museum, centiens milia hospitum quotannis accipit.

Nexus interni

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad familiam Bronteanam spectant.