Factio Liberalis Reformatoria (Romania)

E Vicipaedia

Factio Liberalis Reformatoria (Dacoromanice Partidul Liberal Reformator vel PLR) factio politica Dacoromanica erat.

Consilia politica[recensere | fontem recensere]

PLR factio centri et dextrae erat.

Historia[recensere | fontem recensere]

Călin Popescu-Tăriceanu, annis 2004 - 2009 dux factionis Factionis Nationalis-Liberalis Romaniae (PN-L), die 27 Februarii 2014 cum circa 30 sodalibus hanc factionem reliquit, quae foedus regendi cum Victore Ponta (PSD) reliquisset. Mense Iulio 2014 nova PLR condita est et mense Augusto Popescu-Tăriceanu praeses electus est[1]. In Camera Legatorum Romaniae die 2 Septembris nova fractio condita est, ad quam etiam legati Factionis Conservativae accesserunt[2]. Frustra Tăriceanu se praeside Ponta praeses ministrorum futurum sperabat. Tamen die 15 Decembris 2014 PLR in consilio ministrorum Ponta iniit. Gratiela Gavrilescu et Andreas Gerea - et hi olim sodales factionis PN-L - ministri facti sunt. Die 19 Iunii 2015 factio PLR cum Factione Conservativa ad novam factionem Foedus Liberalium et Democraticorum (Dacoromanice Partidul Alianța Liberalilor și Democraților vel ALDE) coniuncta est[3].

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]