Purpura

E Vicipaedia
(Redirectum de Fabricator Ostri)
Pannus purpurâ tinctus
Bolinus brandaris
Color violaceus.
Color purpureus.

Purpura (Graece πορφύρα), seu ostrum (ὄστρεον), seu murex, est color medius inter caeruleum et rubrum. Color complementarius est flavus.

Purpura antiquis Romanis Graecisque fuit tinctura carissima, a Phoenicibus inventa, quamquam Graecis nota erat tempore Homeri, apud quem πορφύρεος adiectivum saepe ad vestes, stragula, aliasque res adhibetur. Romanis quoque iam aetate regum nota erat. E variis muricibus, conchis maris Mediterranei, extrahebatur, praesertim Bolino brandari, Hexaplice trunculo, ac Stramonita haemastoma.[1]

Apud Plinium[recensere | fontem recensere]

Gaius Plinius Secundus in Naturali historia multa de purpura scripsit:[2]

purpurae vivunt annis plurimum septenis. latent sicut murices circa Canis ortum tricenis diebus. congregantur verno tempore mutuoque attritu lentorem cuiusdam cerae salivant. simili modo et murices, sed purpurae florem illum tinguendis expetitum vestibus in mediis habent faucibus. liquoris hic minimi est candida vena, unde pretiosus ille bibitur nigrantis rosae colore sublucens; reliquum corpus sterile. vivas capere contendunt, quia cum vita sucum eum evomunt. et maioribus quidem purpuris detracta concha auferunt, minores cum testa vivas frangunt, ita demum eum expuentes.

Tyri praecipuus hic Asiae, Meninge Africae et Gaetulo litore oceani, in Laconica Europae. fasces huic securesque Romanae viam faciunt, idemque pro maiestate pueritiae est, distinguit ab equite curiam, dis advocatur placandis omnemque vestem inluminat, in triumphali miscetur auro. quapropter excusata et purpurae sit insania. sed unde conchyliis pretia, quis virus grave in fuco, color austerus in glauco et irascenti similis mari?

lingua purpurae longitudine digitali, qua pascitur perforando reliqua conchylia: tanta duritia aculeo est. aquae dulcedine necantur et sicubi flumen inmergitur; alioqui captae et diebus quinquagenis vivunt saliva sua. conchae omnes celerrime crescunt, praecipue purpurae: anno magnitudinem implent.

quod si hactenus transcurrat expositio, fraudatam profecto se luxuria credat nosque indiligentiae damnet. quam ob rem persequemur etiam officinas, ut, tamquam in victu frugum noscitur ratio, sic omnes qui istis gaudent in praemio vitae suae calleant. concharum ad purpuras et conchylia - eadem enim est materia, sed distat temperamento—duo sunt genera: bucinum minor concha ad similitudinem eius qua bucini sonus editur—unde et causa nomini—, rotunditate oris in margine incisa; alterum purpura vocatur canaliculato procurrente rostro et canaliculi latere introrsus tubulato, qua proseratur lingua. praeterea clavatum est ad turbinem usque aculeis in orbem septenis fere, qui non sunt bucino, sed utrisque orbes totidem, quot habeant annos. bucinum non nisi petris adhaeret circaque scopulos legitur.

purpurae nomine alio pelagiae vocantur. earum genera plura pabulo et solo discreta: lutense putre limo et algense nutritum alga, vilissimum utrumque. melius taeniense in taeniis maris collectum, hoc quoque tamen etiamnum levius atque dilutius. calculense appellatur a calculo in mari, mire aptum conchyliis, et longe optimum purpuris dialutense, id est vario soli genere pastum. capiuntur autem purpurae parvulis rarisque textu veluti nassis in alto iactis. inest his esca, clusiles mordacesque conchae, ceu mitulos videmus. has semineces, sed redditas mari avido hiatu revivescentes, appetunt purpurae porrectisque linguis infestant. at illae aculeo exstimulatae claudunt sese conprimuntque mordentia. ita pendentes aviditate sua purpurae tolluntur.

capi eas post canis ortum aut ante vernum tempus utilissimum, quoniam, cum cerificavere, fluxos habent sucos. sed id tinguentium officinae ignorant, cum summa vertatur in eo. eximitur postea vena quam diximus, cui addi salem necessarium, sextarios ferme centenas in libras; macerari triduo iustum, quippe tanto maior vis, quanto recentior, fervere in plumbo, singulasque amphoras centenas aquae, quingentenas medicaminis libras aequali ac modico vapore torreri et ideo longinquae fornacis cuniculo. ita despumatis subinde carnibus, quas adhaesisse venis necesse est, decimo ferme die liquata cortina vellus elutriatum mergitur in experimentum et, donec spei satis fiat, uritur liquor. rubens color nigrante deterior. quinis lana potat horis rursusque mergitur carminata, donec omnem ebibat saniem. bucinum per se damnatur, quoniam fucum remittit: pelagio ad modum alligatur nimiaeque eius nigritiae dat austeritatem illam nitoremque qui quaeritur cocci. ita permixtis viribus alterum altero excitatur aut adstringitur. summa medicaminum in libras . . . vellerum bucini ducenae et e pelagio cxi. ita fit amethysti colos eximius ille. at tyrius pelagio primum satiatur inmatura viridique cortina, mox permutatur in bucino. laus ei summa in colore sanguinis concreti, nigricans aspectu idemque suspectu refulgens. unde et homero purpureus dicitur sanguis.

purpurae usum romae semper fuisse video, sed romulo in trabea. nam toga praetexta et latiore clavo tullum hostilium e regibus primum usum etruscis devictis satis constat. Nepos Cornelius, qui Divi Augusti principatu obiit: "me," inquit, "iuvene violacea purpura vigebat, cuius libra denariis centum venibat, nec multo post rubra tarentina. huic successit dibapha tyria, quae in libras denariis mille non poterat emi. hac p.? Lentulus Spinther aedilis curulis primus in praetexta usus inprobabatur. qua purpura quis non iam," inquit, "tricliniaria facit" spinther aedilis fuit urbis conditae anno dcxci Cicerone consule. dibapha tunc dicebatur quae bis tincta esset, veluti magnifico inpendio, qualiter nunc omnes paene commodiores purpurae tinguuntur.

in conchyliata veste cetera eadem sine bucino, praeterque ius temperatur aqua et pro indiviso humani potus excremento. dimidia et medicamina adduntur. sic gignitur laudatus ille pallor saturitate fraudata tantoque dilutior, quanto magis vellera esuriunt.

pretia medicamento sunt quidem pro fertilitate litorum viliora, non tamen usquam pelagii centenas libras quinquagenos nummos excedere et bucini centenos sciant qui ista mercantur inmenso.

Quod in imperio Romano color imperii fuerit insigne[recensere | fontem recensere]

Quarto saeculo soli imperatori purpuream vestem induere licebatː itaque qui purpuream vestem domi possidere inveniebantur capitalis criminis laesae maiestatis accusari solebant. Iam tempore classico senatores laticlavo purpureo in tunica distinguebantur, minores dignitates angusticlavo. Simili modo in Ecclesia catholica hic color cardinalium est insigne verbo tenusː revera enim eorum toga rubicondior est. Ita Paulus VI ad purpuratorum Patrum Collegium scribebat.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Ziderman 1986.
  2. Plin., Nat. hist., 9.66–72.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Ball, Philip. 2001. Bright Earth, Art and the Invention of Colour. Hazan. ISBN 9782754105033.
  • Gage, John. 1993. Colour and Culture: Practice and Meaning from Antiquity to Abstraction. Londinii: Thames and Hudson. ISBN 9782878112955.
  • Gage, John. 2006. La Couleur dans l'art. Londinii: Thames and Hudson. ISBN 9782878113259.
  • Heller, Eva. 2009. sychologie de la couleur: Effets et symboliques. Pyramyd. ISBN 9782350171562.
  • Pastoureau, Michel. 2005. Le petit livre des couleurs. Editions du Panama. ISBN 9782757803103.
  • Roelofs, Isabelle. 2012. La couleur: expliqee aux artistes. Groupe Eyrolles. ISBN 9782212134865.
  • Schiffman, H. R. 1990. The perception of color. In Sensation and perception: An integrated approach. Ed. 3a. Novi Eboraci: John Wiley & Sons.
  • Varichon, Anne. 2000. Couleurs: pigments et teintures dans les mains des peuples. Seuil. ISBN 9782020846974.
  • Ziderman, I. I. 1986. Purple Dyes Made from Shellfish in Antiquity. Retractatio. Progress in Coloration and Related Topics 16: 46–52. doi:10.1111/j.1478-4408.1986.tb03743.x.
  • Zuffi, Stefano. 2012. Color in Art. Abrams. ISBN 9781419701115.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]