Faber est suae quisque fortunae

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
In insigni huius scholae Australianae (Anglice: Fort Street High School) legi potest sententia Faber est suae quisque fortunae

Faber est suae quisque fortunae est sententia Latina inventa in altera duarum epistularum ad G. Sallustium Crispum adscriptarum, quibus integrum nomen Epistulae ad Caesarem senem de re publica (coacte: De rep.) est.

Locutio haec in opere Sallustii scribitur ab Appio Claudio Caeco consule dicta esse:

« Sed res docuit id verum esse, quod in carminibus Appius ait, fabrum esse suae quemque fortunae. »[1]

Sententia est propria rationis etiam philosophicae "hominis fabri" nominatae secundum quam artifex fati sortisque suae solus et ipse homo est. Haec ratio maxime probata per tempora Humanismi atque Renascentiae litterarum est, aetatibus in quibus philosophi doctique hominem sciendo, intellegendo agendoque tam esse putabant aptum ut posset fortunam suam convertere.

Scilicet hanc doctrinam admodum adversam modo cogitandi esse Medii Aevi, de quo homo subiectus fato voluntatique divinae habetur, sine ulla facultate in mutando cursu rerum et eventorum.

Unus ex maximis auctoribus huius doctrinae fuit Iordanus Brunus philosophus.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Gaius Sallustius Crispus (?), Epistulae ad Caesarem senem de re publica II, 1.