Roman numeral 10000 CC DD.svg

Expugnatio Constantinopolis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Expugnatio Constantinopolis anni 1453 per Ottomanidas Imperii Romani Orientalis finem fecit. Dum Sultanus Mahometus II copiis 80.000 ferme continentibus praefuit ultimo imperatori Byzantino Constantino XI solum 6–10.000 milites fuerunt.

Expugnata urbe non solum longaevi imperii Byzantini interiit sed etiam Imperium Ottomanicum adeo convaluit ut inde inter primas potestates Europae numerabatur. Nonnumquam pro eventus talis momenti videtur ut a rerum gestarum scriptoribus pro fine Medii Aevi atque initio Renascentiae litterarum existimetur.