Latinitas bona

Experimentum Griffith

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur.
Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.
Interpretationes vernaculae
Experimentum Griffith

Experimentum Griffith est experimentum a Frederico Griffith, medico Anglico, anno 1928 peractum, quo probatum est materiam geneticam e bacteriis transferri posse.

Griffith iis annis consilium inierat streptococcum pneumoniae investigandi quod bacterium causa est inflammationis pulmonum. Duabus bacteriorum stirpibus usus est, quarum

  • una, Stirps S sive III-S, se obtegit capsula polysaccharidica, qua se ab impetu systematis immunologici animalis periculo obiecti defendat;
  • altera, Stirps R sive II-R, capsula illa caret protectrice.

Constat stirpi S pneumoniam effici, cum systema immunologicum animalis valeat se ab stirpi R defendere.

Experimento suo Griffith bacteria stirpis S calore necavit eorumque reliquias bacteriis stirpis R addidit. Etsi nec stirps R sola nec reliquiae stirpis S per se valerent experimentalibus nocere muribus, coniunctim tamen mortifero mures morbo affici perspexit Griffith. Itaque exitum experimenti sui interpretatus dixit nonnulla bacteria II-R materiam geneticam e bacteriis III-S calore necatis reliquam nacta ita esse mutata, ut morbum efficerent mortiferum.

Hanc materiam geneticam hodie cognovimus DNA esse bacteriorum III-S. DNA enim bacteriorum calore necatorum superstes in bacteria II-R irrepsit, quo factum est, ut haec sibi capsulam polysaccharidicam conficere possent protectricem. Quo geno armata bacteria II-R mortifera sunt mutata.