Exocytosis

E Vicipaedia
Neurotransmissores per exocytosim in synapsim emissi.

Exocytosis est mechanismus biologicus quo cellula corpuscula vesiculis vecta per membranam in liquidum extracellulare emittit. Illae vesiculae plerumque e membrana ulteriore apparatus Golgiani turgescunt et postquam substantias emittendas includerunt solvuntur et trans cytoplasmum ad membranam cellularem meant ubi proteina v-SNARE in vesicula prolata a similibus proteinis t-SNARE parti citeriori membranae cellulae adfixis adgnoscuntur. Tum exocytosis moveturː duae membranae coalescunt et substantiae vectae in spatium extracellulare liberantur. Ita neurona neurotransmissores in synapsibus emittunt, ita glandulae hormona in sanguinem, ita epithelium apparatus digestorii enzyma quae nutrimenta digerunt.

Mechanismus exocytosi contrarius quo corpuscula per vesiculas intra cellulam invehuntur endocytosis dicitur. Endocytosis aliquid membranae cellulae subripit quo substantiae invectae circumdentur; econtra exocytosis membranae cellulae aliquod additamentum inserit e membranis apparatus Golgiani aut aliunde sumptum.

Etiam canales membranei per endocytosim et exocytosim sive membranae inseri sive e membrana extrahi possunt. Exempli gratia in renibus cellullae epitheliales quae tubos collectores cingunt vesiculas intracellulares habent canales aquae destinatos et aquaporinas dictas continentes. Cum illarum cellularum receptoria hormon vasopressinum ligant illae vesiculae sese membranae cellulae inserunt quae permeabilis fit. Ita aqua in organismo retinetur. Econtra cum vasopressinum abest illae membranae partes per endocytosim in cellulam remeant et vesiculas cum aquaporinis rursus formant. Ita tubulus impermeabilis fit et aqua ex organismo emittitur. Aliae cellulae hoc eodem mechanismo volumen suum moderari possuntː augent aut minuunt superficiem membranae suae prout necesse erit. Ita in vesica urinaria urothelii cellulae per vesiculas internas sese membranae inserentes volumen vesicae tum augent cum vesica urina impletur ita ut facilius distendatur. Rursus cum vesica vacuatur illae partes membranae vesiculas reformant et intra cellulam remeant. Tum vesica coartatur.

Plura legere si cupis[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]