Exercitus Visigothorum

Latinitas inspicienda
E Vicipaedia
Haec est pagina de Hispania Visigothica. Ut hoc indagare, vide etiam Categoria:Hispania Visigothica.
Secures seu franciscae

Exercitus Visigothorum erat copiae quae regnum defendebant. Historici putant structuram exercitus in foedere cum Romanis ortus esse. In Visigothicoexercitu invenimus res Romanas et res propias Germanicas.

Origo[recensere | fontem recensere]

Visigotis cum Romanis foederatis, exercitus Visigothorum simul legioes Romanorum erat. Liuvigildus fuit primus rex qui constitutionem exercitus mutavit. Usque ad Liuvigildum, copiae Visigothorum conscriptae erant ex civibus Romanis et Gothis. Liuvigildus creavit etiam copias limitatensis permanentes (ut praesidia defendevissent) et copias provinciales (thiufae), conscriptae a ducibus et comitibus. Reccesvinthus in suo Libro Iudiciorum creavit exercitum stativum.

Structura[recensere | fontem recensere]

Exercitus provinciarum et civitatum divisus est in thiufas vel milliardas ductae a thiufadis. Sub imperio thiufadorum erant quingentenae, unaquaeque divisa in quinque centurias, unaquaeque divisa in decem decanias. Ita duces erant thiufadus, quigentenarius, centenarius et decanus.

Comes exercitus vel praepositis hostis erat magistratus a rege nominato qui copias supervidit.

Ob legem Wambae, omnes terrarum tenentes laici et ecclesiastici cum copiis exercitu regi adiuvare debebant, ita exercitus creatus est ab Ecclesia et Maioribus ex servis armatis et bucellariis.

Exercitus sub legibus[recensere | fontem recensere]

Desertores[recensere | fontem recensere]

Leges Visigothorum semper curabant desertores punire. Praepositus hostis erat magistratus qui disciplinam inter milites curabat sed comes solum potestatem punitivam habuit.

Etiam si milites cum thiufado vel quolibet magistratu deseruit, poena maxima erat in solidiis (pecuniis) comiti. Ita, viginti solidi costabant thiufado, quindecim quingentenario, decem centenario et quinque decano. Tunc comes dabat pecunias militibus qui remeaverunt apud proelium. Si solum dux (thiufadus vel quolibet magistratus) deseruit sub poena capitali erat, sed si in ecclesiam intrabat, poena erat 300 solidii comiti.

Milite desertori poena erat duos solidii et centum verberes in forum urbis in qua miles natus est.

Conscriptio[recensere | fontem recensere]

Quaeque provinciae et civitates thiufam propriam conscribebant ex Visigothis et Romanis. In bello thifae erant expletae sed in tempore pacis militer thiufarum fortasse 100 milites in civitatibus et 300 in provinciis essent.

Milites Gothi conscribantur a compulsoribus exercitus, qui magistratus sub imperio comitis civitatis erat.

Bucellarii et servi armati conscribantur a maioribus ex clientibus suis.

Lex de exercitu Wambae regis[recensere | fontem recensere]

Paulo et Hilderico victis, Wamba legem de exercitu promulgavit 1 Novembris anni 673, quod multi maiores regi auxulium militare non dederunt.

Ita si hostes contra quamdam civitatem regni impetum faciebant, omnes civitates et terrarum tenentes centum chiliometra circum hostes cum copiis aduivare debebant. Ecclesiastici quoque cum grave invasione adiuvare debebant. Lex strenue punebat eos qui auxilium non ferebant: post impetum isti civitati pecuniam numerare debebant. Si pecuniam carebant et Inferiores essent, ut servi publici vendebantur.

Ervigius anno 681 poenas legis depressit.

Arma[recensere | fontem recensere]

Sed copiae Visigothicae non homogeneae erant, scimus ob Historia Wambae regis milites cum spathis (quae gladius largi erant) et pilis pugnabant dum se defendebant cum zabis in pecto et scutis. Equites habebant loricas et cassis dum pugnabant cum iaculis et hastis.

Fortasse Gardingi et spatharii plurimas armas et meliores loricas habebant, intra quas erant scramsaxi et franciscae.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]