Jump to content

Evangelium quattuor cardinum mundi

E Vicipaedia

Evangelium quattuor cardinum mundi fuit liber ut qui diceret apocryphus, hodie deperditus, a Marutha Martyropolitano episcopo saeculo V ineunte sic laudatus:

Sibi autem perfidi isti (sc. haeretici Simoniani) evangelium effinxerunt, quod in quattuor tomos secantes librum quattuor angulorum et cardinum mundi appellarunt.
Maruthas episcopus Martyropolitanus, De sancta synodo Nicaena
convertit Abraham Ecchellensis

Nexus interni

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Edgar Hennecke, Wilhelm Schneemelcher, R. McL. Wilson, New Testament Apocrypha (Londinii: Lutterworth Press, 1963) pp. 231-232. (Anglice)