Jump to content

Eutrapelia

E Vicipaedia

Eutrapelia est urbanus et festivus in homine animi habitus. Quem Horatius in Sermonibus "ridentem dicere verum" aiebat,[1]eum aequo iure eutrapelum appellare possumus, quamquam haec appellatio apud Romanos et scriptores recentiores solum cognominis usum praebuisse videtur. Constat enim Publium Volumnium,[2] senatorem et familiarem Ciceronis, merito Eutrapelum appellatum esse, ut Cicero in litteris ad Volumnium missis prae se fert.

Quod sine praenomine familiariter, ut debebas, ad me epistulam misisti, primum addubitavi num a Volumnio senatore esset, quocum mihi est magnus usus; deinde εὐτραπελία litterarum fecit ut intellegerem tuas esse. quibus in litteris omnia mihi periucunda fuerunt praeter illud, quod parum diligenter possessio salinarum mearum a te procuratore defenditur. ais enim, ut ego discesserim, omnia omnium dicta, in his etiam Sestiana, in me conferri. quid? tu id pateris?[3]

Horatius in Epistulis de ingenio Eutrapeli testimonium dicit:[4]

Eutrapelus, cuicumque nocere volebat,
vestimenta dabat pretiosa: “beatus enim iam
cum pulchris tunicis sumet nova consilia et spes,
dormiet in lucem, scorto postponet honestum
officium, nummos alienos pascet, ad imum
Thraex erit aut holitoris aget mercede caballum.”[5]

Eutrapelus benevolentiam simulatam ironice sinit in veras consecutiones depravari, sed hic nihil agreste aut scurrile esse videtur, immo polita quaedam insolentia. Aristoteles eutrapeliam in Ethica Nicomachea (2.13) ab habitu agresti (ἀγροικία) et ineptiis (βωμολοχία) distinxit atque in Rhetorica ita definivit:

καὶ φιλογέλωτες, διὸ καὶ εὐτράπελοι· ἡ γὰρ εὐτραπελία πεπαιδευμένη ὕβρις ἐστίν.
  • Et ridibundi sunt, et ideo eutrapeli, nam eutrapelia insolentia polita est.[6]

Quae festivitas iocosa urbanaque[7] inter Christianos falsam urbanitatem animique dissolutionem producere credebatur, nam εὐτραπελία a Hieronymo scurrilitas dicitur in Epistula ad Ephesios:

καὶ αἰσχρότης καὶ μωρολογία ἢ εὐτραπελία, ἃ οὐκ ἀνῆκεν, ἀλλὰ μᾶλλον εὐχαριστία.
  • et turpitudo et stultiloquium aut scurrilitas, quae ad rem non pertinet, sed magis gratiarum actio.[8]

Num hic unicus locus testimonio sit significationem eutrapeliae omnino mutatam esse, ambiguum est. Constat enim addito tempore in civitate Romana diversas rerum interpretationes animique habitus exstitisse. Unius habitus urbanus alterius habitus inurbanus esse potest.

Appendicula etymologica

Eutrapelia et eutrapelus a Graeco mutuata sunt. Εὐτραπελία substantivum ab adiectivo εὐτράπελος ductum est, quod ex εὐ 'bene' et τραπελός[9] 'versatilis' compositum est; τραπελός autem derivatum est a radice *trap- < *tr̥p- (gradus zeri), cuius gradus normalis *trep- est, sicut in τρέπω 'verto', εὐτρεπής 'paratus' (ab initio: 'quod bene facileque vertitur'). Etiam εὐτράπελος ad hominem cuius mens facile et celeriter versatur refertur; certa significationis similitudine iunctum est cum adiectivo versutus.[10]

  1. Sat. 1.1.24.
  2. Pierpaoli 2002.
  3. Fam. 7.32.1.
  4. McCarter 2016: 214-215.
  5. Ep. 1.18.31-36.
  6. Rhet. 2.12.
  7. Cf. Kossaifi 2008.
  8. Eph. 5:4.
  9. Re vera τραπελός solum in compositis, et quidem mutato ad normam accentu, -τράπελος, invenitur.
  10. Cf. Cic. N.D. 3.25 "versutos eos appello quorum celeriter mens versatur."

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Kossaifi, Christine (2008) Érudition et humour dans les « idylles » bucoliques de Théocrite. Antiquité classique 77: 41-59.
  • Lueck, O. (1933) Die Eutrapelia des Aristoteles. Pharus 24: 85-87.
  • McCarter, Stephanie (2015) Horace Between Freedom and Slavery: The First Book of Epistles. University of Wisconsin Press.
  • Pierpaoli, Massimo (2002) P. Volumnius Eutrapelus. Arctos 36: 59-78.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]