Eurylochus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Ulixes et Eurylochus (ad sinistram), crater pictum circum annum. 380 a.C.n., Nummotheca (Lutetia)

In mythologiae Graeca, Eurylochus (Graece Εὐρύλοχος) est Ulixis comes in tempore Belli Troyani. Etiam est Ulixis sororis maritus. Dum nautae ad Circes insulam adveniunt, Eurylochus dimidium virorum ducit, Ulixes autem alterum dimidium. Dum hic prope navem expectat, ille comites in porcos transformari primus videt.

Paulo post, in cantu XII, Sirenes Ulixes comitesque allicere conantur. Eurylochus cum Perimede Ulixen ad navis malum colligat ut is temptatricum cantum tuto audire possit.

Eurylochus occiditur prope Solis insulam (hodierno tempore Sicilia) ubi pascuntur Solis boves. Quorum aliquot necat, quo Solis deus irascitur. Navis cum proficiscitur ab Iove ad Solem ulciscendum fulminatur. Ulixes e naufragio solus superest.

Fons[recensere | fontem recensere]

  • Ulysse et l'odyssée. Homère et Martine Laffon. Le livre de poche jeunesse chant X .

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Pauline Debienne (édition critique), Ulysse dans l'île de Circé ou Euryloche foudroyé par Claude Boyer, mémoire de master 1, Paris-Sorbonne, 2007 Formula:Lire en ligne.