Euonymus Philiatrus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Conradus Gesnerus

Sub nomine ficticio pseudograeco Euonymi Philiatri (scilicet "medicorum amicus bene nuncupatus") eruditus Helveticus Conradus Gesnerus (15161565) librum de remediis secretis intitulatum de proprietatibus aquae vitae conscripsit. Hic liber et Francogallice et Latine Lugduni editus est. Post mortem Gesneri librum alterum de eadem re e manuscriptis edidit Casparus Wolphius, qui in titulo eius libri nomina Gesneri et "Euonymi" coniunxit.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Tresor de Evonime Philiatre des remedes secretz: livre physic, medical, alchymic, et dispensatif de toutes substantiales liqueurs, et appareil de vins de diverses saveurs, necessaire à toutes gens, principallement à medecins, chirurgiens et apothicaires (1555)
  • Thesaurus Euonymi Philiatri de remediis secretis; liber physicus, medicus et partim etiam chymicus et oeconomicus in vinorum diversi saporis apparatu, medicis et pharmacopolis omnibus praecipue necessarius (1557)
  • Euonymus. Conradi Gesneri medici et philosophi Tigurini de remediis secretis liber secundum; nunc primum opera et studio Caspari VVolphii medici, physici Tigurini in lucem editus (1569?)


Bullet blue.png De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.