Jump to content

Eugenius Victor Paulus Seiterich

E Vicipaedia
Wikidata Eugenius Victor Paulus Seiterich
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 9 Ianuarii 1903; Carolsruha
Obitus: 3 Martii 1958; Friburgum Brisgoviae
Patria: Germania

Insignia heraldica

Eugenius Victor Paulus Seiterich: insigne
Eugenius Victor Paulus Seiterich: insigne

Eugenius Victor Paulus (Theodisce Eugen Viktor Paul) Seiterich (natus Carolsruhae die 9 Ianuarii 1903; Friburgi Brisgoviae die 3 Martii 1958 mortuus) fuit archiepiscopus Friburgi ab anno 1954 usque ad mortem.

Eugenius Seiterich natus est primus filius Francisci Seiterich, aurigae magni ducis, et uxoris eius Adelheid, natae Müller. Frater eius Ludovicus Seiterich (1904–1979) postea munere administratoris districtus in Waldshut et Constantia functus est. Eugenius Seiterich iuventutem Carolsruhae egit et ibi e Goethegymnasio Martio 1921 graduatus est.

Archiepiscopus Eugenius Seiterich (Imago Claudii Ringwald in Ecclesia Cathedrali Friburgi Brisgoviae).

Deinde philosophiam et theologiam Catholicam Friburgi studuit et ordinationem sacerdotalem ab Archiepiscopo Carolo Fritz die 19 Martii 1926 accepit. Postea vicarii munere functus est Aquae Aureliae, Neustadt in Schwarzwald, et Heidelbergae. Studia simul continuavit et doctoratum anno 1930 consecutus est dissertatione de structura logica conceptus typi apud Gulielmum Stern, Eduardum Spranger, et Maximilianum Weber. Anno 1936 doctoratum in theologia consecutus est dissertatione de probationibus Dei apud Franciscum Brentano.

Anno 1938 habilitationem apud Facultatem Theologicam Universitatis Alberti Ludwig Friburgi consecutus est et professor apud Seminarium Catholicum Sacerdotale Sancti Petri ab Archiepiscopo Conrado Gröber eodem anno et postea subregens eiusdem Seminarii anno 1945 nominatus est. Anno 1949 Universitas Friburgi eum ordinarium professorem pro disciplinis Apologeticae et Scientiae religionum designavit.

Insigne Eugenii Seiterich

Die 23 Iunii 1952, Pius XII, consilio Archiepiscopi Wendelini Rauch, eum Episcopum Titularem Bindensem et Episcopum Auxiliarem Friburgi Brisgoviae designavit. Wendelinus Rauch eum Episcopum ordinavit die 3 Septembris eiusdem anni.

Post mortem praecessoris sui, die 27 Iulii 1954 iuvenissimus archiepiscopus Friburgensis electus est, et die 21 Septembris eiusdem anni inthronizatus est. Tamen, munus eius etiam brevissimum omnium episcoporum Friburgensium hactenus fuit. Embolia pulmonalis die 3 Martii 1958 mortuus est.

Iunio 1957, Universitas Friburgi Brisgoviae ei titulum Senatoris Honorarii donavit. Die 24 Maii 2023, Senatus Universitatis Friburgensis ab hoc honore se distulit, impulsus relatione a "AG File Analysis" de investigatione abusus sexualis in Archidioecesi Friburgensi edita, ob accusationem occultationis maleficium.[1]

  • Die Gottesbeweise bei Franz Brentano. Herder Verlag, Freiburg im Breisgau 1936 (Dissertatio apud Universitatem Friburgensem, 1936 : Microreproductiones editionis 1936: Verlag Hänsel-Hohenhausen, Egelsbach 1992, ISBN 3-89349-067-1).

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Karl Becker (editor): Die Inthronisierung des Erzbischofs: Zum Feste der Inthronisation des Erzbischofs von Freiburg im Breisgau Dr. Eugen Seiterich am Feste des heiligen Apostels und Evangelist Matthäus, 21. September 1954. Herder Verlag, Freiburg i. Br. 1954.
  • Christoph Schmider: Die Freiburger Bischöfe: 175 Jahre Erzbistum Freiburg. Eine Geschichte in Lebensbildern. Herder Verlag, Freiburg i. Br. 2002, ISBN 3-451-27847-2.
  • Manfred Weitlauff: Seiterich, Eugen. In: Neue Deutsche Biographie (NDB). Band 24, Duncker & Humblot, Berlin 2010, S. 200 f. (noch nicht online verfügbar).
  • Peter Häger, "Seiterich, Eugen" in Biographisch-Bibliographisches Kirchenlexikon, vol. 9 (Herzberg, 1995. ISBN 3-88309-058-1), columnae 1358–1363 (Theodisce)
  1. (Theodisce) Liste der Ehrensenatorinnen und Ehrensenatoren (PDF) : "Der Senat distanziert sich entschlossen von den akademischen Ehrungen der früheren Ehrensenatoren Dr. Oskar Saier und Prof. Dr. Dr. Eugen Seiterich aufgrund ihres gravierenden Fehlverhaltens als Erzbischöfe, das zu einem System der Vertuschung beigetragen hat [Senatus se plane discedit ab honoribus academicis, qui olim senatoribus honorariis Dr. Oscar Saier et Prof. Dr. Dr. Eugenio Seiterich tributi sunt propter graves eorum maleficia ut archiepiscopi, quae ad systema occultationis contulerunt]" (p. 6).

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
  • "Curriculum vitae" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice)
  • Albert Raffelt: Bibliographie, Freiburg i. Br. 1997 (secundum F. Beutter 1959)
Archiepiscopi Friburgenses ab anno 1821

Bernardus Boll (1827-1836)Ignacius Antonius Demeter (1836-1842)Hermannus de Vicari (1843-1868) • sedes vacans (1868-1882) • Ioannes Baptista Orbin (1882-1886)Ioannes Christianus Roos (1886-1896)Georgius Ignatius Komp (1898)Thomas Nörber (1898-1920)Carolus Fritz (1920-1931)Conradus Gröber (1932-1948)Wendelinus Rauch (1948-1954)Eugenius Victor Paulus Seiterich (1954-1958)Hermannus Schäufele (1958-1977)Anscharius Saier (1978-2002)Robertus Zollitsch (2003-2013)Stephanus Burger (2014-)