Eugenius Velichov

Obitus: 5 Decembris 2024; Mersin, Moscua
Patria: Russia
Memoria
Eugenius Pauli filius Velichov (Russice Евгений Павлович Велихов, tr. Evgenij Pavlovič Velichov; Moscuae natus 2 Februarii 1935, ibidem mortuus 5 Decembris 2024) fuit physicus theoreticus Sovieticus et Russicus.
Alumnus facultatis physicae Universitatis Publicae Moscuensis, socius Academiae Scientiarum URSS initio correspondens (anno 1968) et dein ordinarius (anno 1974) electus, vicarius praesidis Academiae Scientiarum URSS (annis ab 1978 ad 1991) et Russicae (annis ab 1991 ad 1996) fuit.
Titulis Herois Laboris Socialisticae (anno 1985) et Herois Laboris Foederationis Russicae (anno 2020) atque multis aliis signis laudis ornatus est.
Asteroides 3601 Velikhov in eius honorem vocatur.
![]() |
Haec stipula ad hominem scientificum spectat. Amplifica, si potes! |
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]![]() |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Eugenium Velichov spectant. |
![]() |
Lexica biographica: • |