Eudamidas III

E Vicipaedia

Eudamidas III (natus circa 241 a.C.n., mortuus 227 a.C.n.), e stirpe Eurypontidarum, fuit rex Spartae inter 241 et 227 a.C.n. Consors regni ei fuit Cleomenes III, e stirpe Agiadum. Filius Agidis IV erat cui successit et Agiatidis eius uxoris quam Agide mortuo rex Leonidas filio suo Cleomeni in matrimonium dedit. Hic Cleomenes anno 235 regnare coepit.

Re vera non regnavit ; vix enim natus erat[1] cum pater Agis IV anno 241 a.C.n. morte damnatus est et iam anno 228 aut 227 adhuc puer obiit, fortasse veneno interceptus, ut volebat Pausanias[2], a vitrico Cleomene res novas Spartae tum imponente, siquidem timebat ne adversarii nomine alterius regis adversus se uterentur. Patruus ei successit Archidamus V qui et ipse brevi occisus est. In Pausaniae manuscriptis Eurydamidas nominabatur, eruditi moderni nomen in Eudamidan emendare maluerunt quia plures reges illius nominis in ea gente fuerunt.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Plutarchus, Cleomenes 1.
  2. Descriptio Graeciae, II.9

Plura legere si cupis[recensere | fontem recensere]