Euangelistria

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Euangelistria
Река Зея в Благовещенске.JPG
Vexillum Euangelistriae Insigne Euangelistriae
Vexillum Insigne



Res politicae
Natio Russia
Condita 1856
Res geographicae
Area
 - tota


320,97 km²

Numerus incolarum 2018 225 091
Coordinata 68° 58′ 00″ Sept., 33° 05′ 00″ Ort.
Altitudo 122 m
Circulus temporalis UTC+9 (TUC)
Situs interretialis: http://www.admblag.ru/

Euangelistria[1] vel Blagovesczensk[2] (Russice Благовещенск) est urbs in Oriente Extremo Russiae sita. Caput regionis Amurensis est. Incolas 225 091 habet anno 2018. In ripa laeva Amuris fluminis et ripa dextra Zeae fluminis, ubi ea in Amurem se effundit, patet.

Historia[recensere | fontem recensere]

Ecclesia cathedralis Euangelistriae initio saeculi XX

A Cosacis Transbaicalensibus urbs constructa est annis 1856—1858. Foedus Aigunicumen in Euangelistria signatum est. Tunc et Ecclesia cathedralis Annuntiationis aedificata est. Post Res novae Octobres annis 1919—1920 a militibus Iaponicis occupatus est. Tempore Belli Orbis terrarum secundi anno 1945 ibi Exercitus Sovieticus Amurem transiit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Alexii Scatebrani Initia eloquentiae Latinae (Солопов А.И. Начала латинской стилистики. М., 2008), p. 443. De Graeco Εὐαγγελισμός, Annuntiatio (Благовещенск significat Urbs Annuntiationis).
  2. "Sibiria orientalis, in pratis siccis silvaticis prope oppidum Blagovesczensk"

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Euangelistriam spectant.
  • Situs proprius (Russice)
  • Monumenta Euangelistriae (Russice)