Roman numeral 10000 CC DD.svg

Eta Carinae

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Eta Carinae (η Car)
Eta Carinae.jpg
Data observationis


(epocha J2000.0)

Ascensio recta 10h 45m 03.591s
Declinatio −59° 41′ 04.26″
Constellatio Orion
Magnitudo apparens Inter −1.0 et ~7.6
Magnitudo absoluta −8.6 (2012)
Distantia 7500 sla
Classis spectralis variabilis + O

Eta Carinae (brevius η Carinae vel η Car), antea Eta Argus appellata, est systema stellare quod saltem duas stellas continet, quarum luminositas cuncta est plus quam quinquagies centies millies luminositas Solis. Hoc systema, in constellatione Carina situm, circiter 7500 annos luce mensos a Tellure nostra distat. Olim stella quartae magnitudinis, anno 1837, initio temporis quod "magna eruptio" dicitur, facta est clarior quam Beta Orionis (Rigel). Eta Carinae secunda a maxima stella caeli inter 11 et 14 Martii 1843 facta est, sed post annum 1856 sub obscurata est ut oculo nudo non videri posset. In eruptione minore anno 1892 magnitudinem sextam attigit, antequam denuo obscurata est. Ab anno 1940 claruit et anno 2014 magnitudinem plus quam 4.5 habuit. Eta Carinae est stella circumpolaris sub latitudinem 30° ad austrem, itaque numquam videri potest super latitudinem 30° ad boream.

Duae stellae principes systematis habent orbitam eccentricam, periodo 5.54 annibus. Stella primaria est peculiaris, variabilis luminosae caeruleae similis, quae primum habuit massam inter 150 et 250 M, cuius saltem 30 M iam amisit, et exspectatur, dum mox (quod ad tempus astronomicum attinet) supernova displodat. Haec est sola stella nota quae emissionem lasericam ultraviolaceam emittat. Stella secundaria, quoque valde luminosa, est calidior, fortasse classis spectralis O, et inter tricies et octogies massam Solis habet. Systema multum obscuratum est a Homunculo nebula, materia ex stella primaria in magna eruptione eiecta. Eta Carinae est pars cumuli aperti Trumpier 16 in multo maiore Nebula Carinae. Pluvia meteororum Eta Carinidae, etsi nec cum stella nec nebula coniuncta, in caelo prope Eta Carinae radiantem habet, vel orti videtur.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Data astronomica: "* eta Car" apud SIMBAD.