Esperanticorum museum Svitavae

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur.
Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.
Interpretationes vernaculae
Museum Esperanticum Svitavae (Bohemia)

Esperanticorum museum Svitavae[1] (lingua Bohemica: Muzeum esperanta ve Svitavách) in Bohemia situm est ubi de Esperanticis agitur. Sub aegide Associationis Bohemicae Esperanticae est adiuvantibus magistratibus urbanis necnon regionalibus Esperantici fautoribus.

Historia[recensere | fontem recensere]

Inauguratio sollemnis die 20 Septembris 2008 celebrata est. In pedeplanis villae romanticae Ottonis de Ottendorfer instituerunt museum apud aream centralem urbis situm. Ministerium culturale Rei publicae Bohemicae, urbs et Americanum opus fundatum cui nomen Esperantic Studies Foundation colunt haec omnia. Cum urbs possessionem Ottendorferensem sibi arrogaverit museum vectigalibus locatoriis caret. Internorum multa Associationis Bohemicae Esperanticae est.

Scopi[recensere | fontem recensere]

Curatores volunt colligere et catalogizare res ad Linguam internationalem attinentes; eis cordi est vulgare quam plurimis hominibus ideas Zamenhofianas et modum quo et in mundo hodierno utiles sint. Expositiones et spectacula culturalia dantur, praelectiones praesentantur, libri Esperantici venduntur, archivium bibliothecaque accessui patent.

Sectio inde a Septembri anni 2015 dicatur novis methodis cultuum mundi civilium cognoscendorum. Visitatores diversis machinis ad interactivitatem incitantur. Mense Octobri 2011 sedes Esperantistarum Bohemicorum officialis in museum collocata est.

Cum urbs Svitava in regione rei periegeticae aptissima sita sit, museum internationale nemini ingratum est. In urbe ipsa tabulae indicatoriae nonnullae bilingues sunt.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Nomen Latinum urbis hic invenitur.

Externi nexus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Esperanticorum museum Bohemicum spectant.