Esko Valtaoja

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Valtaoja anno 2010.

Esko Jorma Johannes Valtaoja (natus 20 Iunii 1951 in Kemi Lapponiae) est Finnicus astronomus, scriptor et professor astronomiae apud Universitatem Turkuensem, qui etiam observatorio Tuorlae praefuit. Usque ad annum 2015 libros quattuor, qui ut puta ad astronomiam, astrobologiam, tempus futurum spectant, scripsit. Cum Iohanne Pihkala episcopo etiam duos exaravit libros, in quibus hi per epistulas de scientiae cum religione necessitudine disserunt.

Valtaoja plane laudatur, quod res vel difficilliores ita, ut etiam harum rerum imperiti intellegere possint, tractare solet. Quippe qui anno 2002 praemium Tieto-Finlandia ob librum Kotona maailmankaikkeudessa (fere Domi in universo) accepit - quo praemio quotannis scriptor egregius scientificus afficitur.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]