Erynnis horatius

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Erynnis horatius1.jpg

Classis : Insecta 
Ordo : Lepidoptera 
Familia : Hesperiidae 
Tribus : Erynnini 
Genus : Erynnis 
Species : E. horatius 
Erynnis horatius 
(Scudder & Burgess, 1870)  
Synonyma
*Nisoniades horatius Scudder & Burgess, 1870
  • Nisoniades virgilius Scudder & Burgess, 1870
  • Nisoniades petronius Mead, 1875 (nom. nud.)
  • Nisoniades petronius Lintner, 1881
  • Thanaos petronius (Lintner, 1881)
  • Thanaos horatius (Scudder & Burgess, 1870)

Erynnis horatius est papilio familiae Hesperiidarum, in America Septentrionali endemicus, a Massachusetta ad occidentem ad orientalem Dacotam Meridionalem, ad meridiem per plurimum orientalium Civitatum Foederatarum ad Floridam, Litus Sinus, Texiamque meridianam, ad meridiem in regione occidentali per Utam meridio-orientalem, Coloratum, Arizonam boreo-orientalem, et Novum Mexicum inventus.

Erynnis horatius in Tramite Trailwalker in Silva Civitatis Geothe, Levy Comitatus, Florida

Margines alarum sunt fusci. Superius alae anterioris maris latus atrofuscum; superius alae anterioris feminae fuscum pallidum est, exemplari discrepante magnisque maculis pellucidis. Inferius alae posterioris latus ordinariis binis maculis sub apice usitate caret. Mari est sinus costalis cui flavae odoris squamae; feminae regio squamarum odoris in septimo segmento abdominali sunt.

Latitudo alarum est a 36 ad 49 mm. Sunt binae generationes in septentrionibus, ubi adulti ab Aprili ad Septembrem volare solent; sunt trinae generationes in meridie et Texia, ubi adulti a Ianuario ad Novembrem volare solent. Hic papilio in silvis et marginibus, locis apricis, ordinibus saepium, paludibus silvosis, agris apertis, viis habitat.

Larvae iuvenibus Quercus foliis vescuntur, inter quas Q. ilicifolia, Q. nigra, Q. phellos, Q. stellata, Q. velutina, et Q. virginiana. Adulti nectar variorum florum plantarum ad 4.5 pedes altarum sorbillant, inter quas Apocynum, Achillea ptarmica, Helenium, Solidago, Mentha × piperita, Eupatorium, Barbarea, et Cephalanthus vel Conocarpus.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Insecta Haec stipula ad insectum spectat. Amplifica, si potes!