Erotemata

Latinitas bona
E Vicipaedia
Emmanuel Chrysoloras.

Erotemata (Ἐρωτήματα) sunt prima linguae Graecae grammatica impressa in usu in Europa Occcidentali, ab Emmanuele Chrysoloras scripta, uno e primis qui litteras Graecas in Europa edidit. Cuius Erotemata Venetiis primum paene profecto anno 1471 ab Adamo de Ambergau edita sunt. Haberi potest primus liber Graecus umquam impressus, quia pagina titularis Graece legitur textusque magna ex parte Graecus est. Bene res gesta erat, maioremque praesentem in Italia habebat, sed etiam apud posteriores humanistas primarios in regionibus septentrionalibus, praecipue ab eruditis Thoma Linacrio Oxoniae Desiderioque Erasmo Cantabrigiae commendabatur.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Thorn-Wickert, Lydia. 2006. Manuel Chrysoloras (ca. 1350-1415): eine Biographie des byzantinischen Intellektuellen vor dem Hintergrund der hellenistischen Studien in der italienischen Renaissance. Francofurti: P. Lang. ISBN 9783631554609. ISBN 3631554605.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]