Ernestus Mauritius Arndt

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Ernestus Mauritius Arndt
Res apud Vicidata repertae:
Ernestus Mauritius Arndt: imago
Nativitas: 26 Ianuarii 1769; Gross Schoritz
Obitus: 29 Ianuarii 1860; Bonna
Patria: Germania

Officium

Officium: Member of the Frankfurt Parliament
Munus: poëta, scriptor, professor, Rerum gestarum scriptor, politicus
Patronus: Universitas Fridericia Guilelmia Rhenana, Universitas Gryphiswaldensis

Familia

Coniunx: Anna Maria Louise Arndt, Charlotte Arndt

Memoria

Laurae: honorary citizen of Cologne
Sepultura: Alter Friedhof
Monumentum Bonnae in propugnaculo Trium Regum

Ernestus Mauritius Arndt (natus die 26 Decembris 1769 in Groß Schoritz in insula Rugia; mortuus Bonnae die 29 Ianuarii 1860) fuit scriptor et historicus Germanus qui natonis gloriam cantans praeco Germaniae coniungendae factus est.

Vita[recensere | fontem recensere]

Anno 1806 professor historiae in Academia Gryphica Gryphiswaldiae nominatus anno 1812 Napoleone regente confugere debet, cum opusculum »Geist der Zeit« exaravisset. Fredericus Ludovicus Jahn cum eo consuetudines contraxerat. Inde velut profugus primo e Suecia postea e Russia multos homines in Germania in rebus politicis movere potuit. Isto tempore vulgata sunt opera haec: »Soldatenkatechismus«, »Über Landwehr und Landsturm« necnon poemata vivida ut »Was ist des Deutschen Vaterland?« 

Europa a tyranno Francogallico liberata ad Rhenum vixit ubi scripsit »Wächter«. Anno 1818 Bonnae professor in historicis fuit unde unum annum post ob demagogiam interrogatus et demissus est. Rude donatus anno 1840 a rege Friderico Gulielmo IV in munera pristina restitutus est. Insuper praemio Aquilae rubrae honoratus est. Anno 1848 in parlamento Francofurtensi senator erat.

Factioni anili Gothensi interfuit et saepe ostentavit regressionem intellectualem in annum 1815. Attamen vir politicus honestus atque firmus fuit qui multa poetica, historica et biographica pepigit.

Lege etiam[recensere | fontem recensere]

  • Senat der Hansestadt Stralsund (Hrsg.): Ernst Moritz Arndt und die Stadt am Sund. Stralsund, 1993
  • Walter Erhart/Arne Koch (Hrsg.): Ernst Moritz Arndt (1769 - 1860). Deutscher Nationalismus - Europa - Transatlantische Perspektiven. Niemeyer, Tubingae, 2007 ISBN 978-3-484-35112-7 (Studien und Texte zur Sozialgeschichte der Literatur vol. 112)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Ernestum Mauritium Arndt spectant.