Ernestus Fuchs (pictor)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Ernstus Fuchs, artifex summus Austriacus, anno 2007

Ernestus Fuchs (Ernst, natus die 13 Februarii 1930 Vindobonae, mortuus die 9 Novembris 2015 ibidem) notissimus pictor, architectus, sculptor et graphicus Austriacus fuit.

Vita[recensere | fontem recensere]

Ernestus infans unicus Maximiliani et Leopoldinae Fuchs fuit; eius pater et avus Iudaei fuerunt. Anno 1938, quando exercitus Germanicus Austriam occupavit, Ernestum in castris carceralibus tenebant patre profugo. Divortio facto Ernestus ad matrem remissus est; anno 1942 baptisma Christianum accepit.

Ernestus puer quindecim annorum tantummodo anno 1945 in Academiam artium Vindobonensem receptus est, ut usque annum 1950 apud Robinum Christianum Andersen et Albertum Paridem Gütersloh discere posset. Ex anno 1948 membrum in turba Art-Club fuit, anno 1950 cum aliis gregem artificum condidit quem "Hundsgruppe" nominaverunt. Anno 1959 una cum Friedensreich Hundertwasser et Arnulfo Rainer membrum societatis "Pintorarium" factus est. Classis pictorum a domno Gütersloh ducta germen facta est illustrissimae Scholae Vindobonensis realismi phantasitici, quae dicitur. Fuchs pictorem in grege citato maximi momenti fuisse constat.

Annis inter 1950 et 1962 Lutetiae vixit et laboravit nisi itinera in Americam, Italiam, Hispaniam, Angliam faciebat. Tunc iam expositiones maiores in museis admirari potuerunt. Anno 1957 menses plures in monasterium de Dormitione Hierosolymitanum degebat ut Coenam Domini pro refectorio monastico pingeret.

Reditus in patriam triumphalis[recensere | fontem recensere]

Anno 1962 meritis internationalibus coronatus Vindobonam revenit ubi eum annos quattuor post professorem proclamaverunt. Anno 1966 editus est liber Latine praetitulatus (Architectura Caelestis) ubi exempla architecturae et figurarum praesentavit, e.g. Esther, Moysen, Christophorum. Anno 1969 Petrus Rosei secretarius eius nominatus est.

Annis 1970 ineuntibus Villam Wagnerianam apud Hütteldorf sitam sibi acquisivit, in qua adaptionibus confectis porro laboravit et vixit. Quae domus anno 1988 in museum mutatum est, ubi postea opus fundatum quoque sedem habuit. Imagines et vestes operarum et ballationum scaenicarum variarum quoque confecit quae e.g. Hammoniae, Monaci, Vindobonae in scaenis producebantur. Insuper philosophica et poetica scripsit, res pinxit, discos sonantes mysticos (e.g. Von Jahwe, Via Dolorosa) fabricavit.

Inde ab annis 1980 expositiones Ernesto Fuchs solummodo dedicatas celebrabant et Venetiis retro aspiciebant in opera omnia in Palatio Piagini (quod simili modo iterabatur Petropoli in Museo Russico, in Helvetia in Castello Gruyère, in Palatio Harrach Vindobonae anno 2001). Anno 1988 Monte Caroli vivebat.

Genus pingendi[recensere | fontem recensere]

Sphinx vetustissima, 1978

Ars delineandi atque pingendi apud Fuchs exempla historia haud rado evocant a Medio Aevo usque ad saeculum XIX; neque religiosa neque mythologica desunt. Ex anno 1978 coloribus maius momentum concedere et compositiones simpliores reddere coepit. Nonnumquam ab eo personae mythologicae veterum Germanorum et Antiquitatis classicae coloribus tegebantur, ut nova nascerentur (e.g. Lohengrin, Icarus). Architectonica magis colenda esse annis 1990 censuit, ut ecclesias (e.g. Fanum Sancti Iacobi ad Thal apud Graecium) et deversorium in Carinthia (apud St. Veit an der Glan) in ichnographiis excogitaret. Annis inter 1993 et 1997 Cyclum apocalypticum in tabulis XII fecit.

Habitus et petasus artificis barbati etiam paulum inusitati fuerunt, ut se ipsum partem creationem suarum faceret. Feminas in matrimonium duxit ter, infantes habuit sedecim.

Honores selecti[recensere | fontem recensere]

  • 1990: Alexander-Orden pour le Mérite für Wissenschaft und Kunst
  • 2004: Österreichisches Ehrenkreuzes für Wissenschaft und Kunst I. Klasse
  • 2010: Großes Ehrenzeichen des Landes Kärnten
  • 2010: Goldenes Ehrenzeichen für Verdienste um das Land Wien

Opera selecta[recensere | fontem recensere]

  • Pittacia cursualia, 1952
  • Moderne Kunst in Österreich / Prof. Ernst Fuchs: Mädchenkopf
  • Kataklysmen, 1946
  • Maibild, 1949 (opus rasorium)
  • Einhorn-Zyklus, 1951/52 (opus rasorium)
  • Das Mysterium des Rosenkranzes, 1958-61 (Altarbilder, Wien-Hetzendorf)
  • Samson, 1960-62 (opus rasorium)
  • Zyklus Esther, 1967 (opus rasorium)
  • Große Esther, 1972 (statua)
  • Illustrationen zur Kabbala, 1978
  • Ikarus auf Kothurnen, 1978
  • Leda und der Schwan, 1979
  • Der Pfau, 1986
  • Die Einkleidung der Esther, 1970-83

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Fuchs über Fuchs, Bilder und Zeichnungen von 1945-1976, 1977
  • Schlögl, M.: Kunst ist Erlösung und ein Friedensbote

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Ernestum Fuchs spectant.